Augustinus, De musica, 6, CAPUT II. - Sonorum numeri quotuplicis generis, et an quodque eorum genus sine alio esse possit. Primum genus numerorum in ipso sono. Secundum genus in ipso sensu audientis.
1 | M. Quamobrem tu cum quo mihi nunc ratio est, familiaris meus, ut a corporeis ad incorporea transeamus, responde, si videtur, cum istum versum pronuntiamus, Deus creator omnium, istos quatuor iambos quibus constat, et tempora duodecim ubinam esse arbitreris, id est, in sono tantum qui auditur, an etiam in sensu audientis qui ad aures pertinet, an in actu etiam pronuntiantis, an quia notus versus est, in memoria quoque nostra hos numeros esse fatendum est? D. In his omnibus puto. |
2 | M. Nusquamne amplius? D. Quid aliud restet non video, nisi forte interior et superior aliqua vis sit unde ista procedunt. |
3 | M. Non ego quaero quid suspicandum sit: quare si haec quatuor genera ita tibi apparent, ut nullum aliud videas quod aeque manifestum sit, discernamus ea, si placet, ab invicem, et videamus utrum singula esse sine invicem possint. |
4 | Nam credo non te esse negaturum fieri posse, ut in aliquo loco aliquis sonus existat huiuscemodi morulis et dimensionibus verberans aerem vel stillicidio vel aliquo alio pulsu corporum, ubi nullus adsit auditor. |
5 | Quod cum fit, num praeter illud primum genus, cum ipse sonus hos numeros habet, ullum horum quatuor reperitur? D. Nullum aliud video. |
6 | M. Quid iste alter, qui est in sensu audientis? potestne esse si nihil sonet? Non enim quaero utrum habeant illae aures vim percipiendi si quidquam sonuerit, qua utique non carent si desit sonus: non enim et cum silentium est, nihil a surdis differunt; sed quaero utrum ipsos numeros habeant, etiamsi nihil sonet. |
7 | Siquidem aliud est habere numeros, aliud posse sentire numerosum sonum. |
8 | Nam et si sentientem corporis locum digito tangas, quotieslibet tangitur, toties sentitur tactu ille numerus: et cum sentitur, non eo caret sentiens: sed utrum insit etiam tangente nullo, non sensus ille, sed numerus, similiter quaeritur. |
9 | D. Non facile dixerim, carere sensum numeris talibus in se constitutis, etiam antequam aliquid sonet: non enim aliter aut eorum mulceretur concinnitate, aut absurditate offenderetur. |
10 | Idipsum ergo quidquid est, quo aut annuimus aut abhorremus, non ratione sed natura, cum aliquid sonat, ipsius sensus numerum voco. |
11 | Non enim tunc fit in auribus meis, cum sonum audio, haec vis approbandi et improbandi. |
12 | Aures quippe non aliter bonis sonis quam malis patent. |
13 | M. Vide potius ne ista duo sint minime confundenda. |
14 | Nam si versus quilibet modo correptius, modo productius pronuntietur, spatium temporis non idem teneat necesse est, quamvis eadem pedum ratione servata. |
15 | Ut ergo ipso suo genere aures mulceat, illa vis facit qua concinna adsciscimus, et absurda respuimus. |
16 | Ut autem breviore tempore sentiatur cum celerius, quam cum tardius promitur, non interest aliquid nisi quamdiu aures tangantur sono. |
17 | Affectio ergo haec aurium cum tanguntur sono, nullo modo talis est ac si non tangantur. |
18 | Ut enim differt audire ab eo quod est non audire, ita differt hanc vocem audire ab eo quod est alteram audire. |
19 | Haec igitur affectio nec ultra porrigitur, nec infra cohibetur; quoniam est mensura eius soni qui facit eam. |
20 | Altera est ergo in iambo, altera in tribracho; productior in productiore iambo, correptior in correptiore; nulla in silentio. |
21 | Quae si numerosa voce fit, etiam ipsa numerosa sit necesse est. |
22 | Neque esse potest, nisi cum adest effector eius sonus: similis est enim vestigio in aqua impresso, quod neque ante formatur quam corpus impresseris, neque remanet cum detraxeris. |
23 | Naturalis vero illa vis quasi iudiciaria, quae auribus adest, non desinit esse in silentio, nec nobis eam sonus infert, sed ab ea potius, sive probandus, sive improbandus excipitur. |
24 | Quare ista duo, nisi fallor, distinguenda sunt; et fatendum numeros, qui sunt in ipsa passione aurium, cum aliquid auditur, sono inferri, auferri silentio. |
25 | Ex quo colligitur numeros qui sunt in ipso sono, posse esse sine istis qui sunt in eo quod est audire, cum hi sine illis esse non possint. |