Augustinus, De musica, 6, CAPUT PRIMUM. - Superiores libri quibus scripti sint, quove consilio.
1 | M. Satis diu pene atque adeo plane pueriliter per quinque libros in vestigiis numerorum ad moras temporum pertinentium morati sumus: quam nostram nugacitatem apud benevolos homines facile fortassis excuset officiosus labor; quem non ob aliud suscipiendum putavimus, nisi ut adolescentes, vel cuiuslibet aetatis homines, quos bono ingenio donavit Deus, non praepropere, sed quibusdam gradibus a sensibus carnis atque a carnalibus litteris, quibus eos non haerere difficile est, duce ratione avellerentur, atque um Deo et Domino rerum omnium, qui humanis mentibus nulla natura interposita praesidet, incommutabilis veritatis amore adhaerescerent. |
2 | Illos igitur libros qui leget, inveniet nos cum grammaticis et poeticis animis, non habitandi electione, sed itinerandi necessitate versatos. |
3 | Ad hunc autem librum cum venerit, si, ut spero et supplex deprecor, Deus et Dominus noster propositum meum voluntatemque gubernaverit, et eo quo est intenta perduxerit, intelliget non vilis possessionis esse vilem viam, per quam nunc cum imbecillioribus, nec nos ipsi admodum fortes ambulare maluimus, quam minus pennatos per liberiores auras praecipitare. |
4 | Ita nos, quantum arbitror, aut nihil aut non multum peccasse iudicabit, si tamen de numero spiritualium virorum iste fuerit. |
5 | Nam turba caetera de scholis linguarum tumultuantium, et ad plaudentium strepitum vulgari levitate laetantium, si forte irruerit in has litteras, aut contemnet omnes, aut illos quinque libros sufficere sibi arbitrabitur: istum vero in quo fructus illorum est, vel abiiciet quasi non necessarium, vel differet quasi post necessarium. |
6 | Reliquos vero qui ad ista intelligenda cruditi non sunt, si sacramentis Christianae puritatis imbuti, in unum et verum Deum summa charitate nitentes, cuncta puerilia transvolaverunt, fraterne admoneo ne ad ista descendant, et cum hic laborare coeperint, de tarditate sua conquerantur, ignorantes itinera difficilia et molesta pedibus suis, volando se posse etiam ignorata transire. |
7 | Si autem ii legunt qui et infirmis aut inexercitatis gressibus hac ambulare non possunt, et nullas pietatis alas habent, quibus ista neglecta praetervolent, non se inserant inconvenienti negotio; sed praeceptis saluberrimae religionis, et nido fidei Christianae pennas nutriant, quibus subvecti laborem ac pulverem huius itineris evadant, magis ipsius patriae quam viarum flexuosarum amore flagrantes. |
8 | His enim haec scripta sunt, qui litteris saecularibus dediti, magnis implicantur erroribus, et bona ingenia in nugis conterunt, nescientes quid ibi delectet. |
9 | Quod si animadverterent, viderent qua effugerent illa retia, et quisnam esset beatissimae securitatis locus. |