monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De musica, 5, XII. - Senarii versus cur aliis praestantiores. <<<    

Augustinus, De musica, 5, CAPUT XIII. - Epilogus.

1 M. Non te ergo fefellit pollicitatio mea, vel potius ipsa nos, quam uterque nostrum sequitur, ratio.
2 Quare ut istum iam sermonem concludamus aliquando, cernis certe cum sint metra pene innumerabilia, versum tamen esse non posse, nisi duobus membris sibimet concinnatis, aut totidem semipedibus, sed non conversibilibus terminatis, ut est, Maecenas atavis edite regibus; aut dispari numero etiam semipedum, sed tamen aliqua aequalitate coniunctis, ut sunt quatuor et tres, aut quinque et tres, vel quinque et septem, aut sex et septem, aut octo et septem, vel septem et novem.
3 A pleno enim pede trochaicus, ut est, Optimus beatus ille qui procul negotio; et a non pleno potest versus exordiri, ut est, Vir optimus beatus ille qui procul negotio: terminari autem nisi non pleno prorsus non potest.
4 Sed isti non pleni pedes, sive integros semipedes habeant, sicuti est iste quem nunc posui; sive minus quam dimidium pedem, sicut in illo choriambico duae ultimae breves, Maecenas atavis edite regibus; sive plus quam dimidium, ut in eius capite duae primae longae, aut in fine alterius choriambici bacchius, cuius exemplum est, Te domus Evandri, te sedes celsa Latini.
5 Omnes ergo isti non pleni pedes semipedes nuncupantur.
6 Iam vero non solum talia poemata versibus fiunt, ut in his unum genus teneatur, qualia Epicorum poetarum sunt, vel etiam Comicorum; sed illos quoque ambitus quos περιόδους Graeci vocant, non tantum illis metris quae lege versuum non tenentur, Lyrici poetae faciunt, sed etiam versibus.
7 Nam ille Flacci, Nox erat, et coelo fulgebat luna sereno
Inter minora sidera.
(Horat. Epod. ode 15) bimembris ambitus est, et versibus constans.
8 Qui duo versus sibimet convenire non possunt, nisi uterque ad senorum temporum referatur pedes.
9 Nam modus heroicus cum modo iambico vel trochaico non concinit, quia illi pedes ad tantumdem, hi ad duplum partiuntur.
10 Fiunt ergo ambitus aut omnibus metris non cum versibus, ut illi sunt de quibus in superiori sermone disputatum est, cum de ipsis metris ageremus; aut tantum versibus, ut ii de quibus nunc dictum est; aut ut et versibus, et aliis metris temperentur, quale illud est: Diffugere nives, redeunt iam gramina campis,
Arboribusque comae.
(Id. lib. 4 Carminum, ode 7.) Quo autem ordine locentur vel versus cum aliis metris, vel maiora membra cum minoribus, nihil interest ad aurium voluptatem, dummodo non brevior quam bimembris, non amplior quam quadrimembris sit ambitus.
11 Sed iam si nihil habes quod contradicas, finis sit huius disputationis, ut deinceps quod ad hanc partem musicae attinet quae in numeris temporum est, ab his vestigiis eius sensibilibus, ad ipsa cubilia, ubi ab omni corpore aliena est, quanta valemus sagacitate veniamus.
Augustinus HOME

bmv384.129 bnf7231.163

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik