monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De musica, 5, X. - De senariorum versuum excellentia: eos decentissimos non esse, nisi vel heroici sint vel iambici. <<<     >>> XII. - Senarii versus cur aliis praestantiores.

Augustinus, De musica, 5, CAPUT XI. - Senarii quomodo commodius metiendi.

1 Sed quaeri potest cur meliores versus iudicati sint senarii, in quibus anapaestum subtilis illa ratio metitur, et ii in quibus trochaeum; quam si dactylum ibi, et hic iambum metiretur.
2 Sine praeiudicio enim sententiae, quoniam nunc de numeris agimus, si versus ita esset: Troiae qui primus ab oris arma virumque cano, vel de illo genere: Qui procul malo pius beatus ille; uterque horum nec minus senarius esset, nec minus brevium longarumque syllabarum temperatione moderatus, nec magis converti poterat; et in utroque membra ita ordinata sunt, ut et in quinto et in septimo semipede pars orationis terminetur: cur ergo meliores istis putentur, si potius ita sint, Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris.
3 Beatus ille qui procul pius malo? In qua quaestione facilius et proclivius dixerim forte evenisse, ut isti prius animadverterentur et frequentarentur; aut si id non est fortuitum, melius credo visum fuisse, ut heroicus duabus longis, quam duabus brevibus et longa clauderetur, quod in longis aures commodius acquiescunt: ille autem alter in finali semipede longam syllabam potius haberet quam brevem.
4 Res quidem sic se habet, ut quicumque horum priores eligerentur, necessario aliis auferrent locum, qui membris iisdem praeposteratis fieri possent.
5 Quocirca si melior iudicatus est, cuius exemplum est, Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris; inepte iam fieret isto converso aliud genus, sicuti est, Troiae qui primus ab oris, arma virumque cano.
6 Quod etiam de trochaico genere intelligendum est.
7 Nam si est honestior, Beatus ille qui procul negotio: quod genus isto praeposterato fieret, ut est, Qui procul negotio beatus ille, fieri profecto non oportet: tamen si quis audeat et faciat tales versus, manifestum est eum alia genera senariorum esse facturum, quibus sint ista meliora.
8 Hi ergo senariorum omnium pulcherrimi, non potuerunt ambo obtinere sinceritatem suam adversus hominum licentiam.
9 Nam in trochaico genere, non senario solo, sed unde minus incipit usque ad magnitudinem extremam quae octo pedes habet, miscendos poetae putaverunt quatuor temporum pedes omnes, qui adhibentur ad numeros: et Graeci quidem alternis locis primo et tertio, et ita deinceps, si a semipede versus incipit: sin ab integro trochaeo, secundo et quarto loco, atque ita deinceps servatis intervallis, memorati longiores collocantur pedes.
10 Quae corruptio ut tolerabilis fieret, non singulos pedes in duas partes, quarum una levationis, altera positionis est, plaudendo diviserunt; sed unum pedem levantes, alterum ponentes, unde ipsum senarium trimetrum vocant, ad epitritorum divisionem plausum retulerunt.
11 Sed si hoc saltem constanter teneretur, quamvis pedes epitriti magis orationis sint quam poematis, nec iam senarius, sed ternarius versus inveniretur; non tamen omnimodo illa numerorum labefactaretur aequalitas.
12 Nunc vero quatuor temporum pedes, dummodo in locis memoratis ponantur, licet non solum in omnibus ponere, sed ubi libet eorum, et quoties libet.
13 Nostri vero veteres, nec ipsa locorum intervalla intermiscendis huiuscemodi pedibus, servare potuerunt.
14 Quare in hoc genere poetae ista corruptione atque licentia plane assecuti sunt, quod eos voluisse arbitrandum est, ut essent in fabulis poemata solutae orationi simillima.
15 Sed quoniam satis dictum est cur inter senarios isti versus magis nobilitati sint, nunc videamus cur ipsi senarii meliores sint versus quam caeteri in quolibet alio pedum numero constituti.
16 Nisi quid habes adversus ista quae disseras.
17 D. Prorsus assentior: et iam illam membrorum aequalitatem, cui me attentissimum paulo ante reddidisti, si vel nunc fas est, cognoscere vehementer exspecto.
Augustinus HOME

bmv384.125 bnf7231.162

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik