Augustinus, De musica, 5, CAPUT X. - De senariorum versuum excellentia: eos decentissimos non esse, nisi vel heroici sint vel iambici.
1 | M. Faciam, imo faciet ipsa ratio, quae mihi tibique communis est. |
2 | Sed meministine, quaeso, cum ageremus de metris, dixisse nos et ipso sensu admodum probasse, illos pedes quorum partes ad sesqua conveniunt, sive in duobus et tribus, ut est creticus vel paeones, sive in tribus et quatuor, ut epitriti, exclusos a poetis propter minoris venustatis sonum, solutae orationis severitatem decorare congruentius, cum his clausulae colligantur? D. Memini: sed quorsum haec spectant? M. Quoniam illud volo prius intelligamus, huiuscemodi pedibus a poetarum tractatione seiunctis, non remanere, nisi eos quibus ad tantumdem, ut spondeus est; aut eos quibus ad duplum, ut iambus; aut eos quibus ad utrumque partes conveniunt, ut choriambus. |
3 | D. Ita est. |
4 | M. At si haec est poetarum materies, et soluta oratio versibus inimica est, non versus ullus nisi ex hoc genere pedum faciendus est. |
5 | D. Assentior. |
6 | Video enim poemata versibus quam aliis lyricorum poetarum metris fieri grandiora, sed adhuc quo ratio ista tendat, ignoro. |
7 | M. Ne propera: disputamus enim iam de senariorum versuum excellentia, et prius tibi cupio demonstrare, si potero, decentissimos senarios, nisi duorum istorum generum esse non posse, quae omnium etiam sunt celeberrima, quorum unum est heroicum, ut, Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris, quod usus metitur spondeo et dactylo, subtilior ratio spondeo et anapaesto: alterum quod iambicum dicitur, et eadem ratione invenitur trochaicum. |
8 | Nam credo tibi manifestum esse longis syllabis, nisi breves interponantur, obtundi quodam modo spatia sonorum; item nisi brevibus longae, nimis concisa et quasi tremula fieri; neutra esse temperata, quamvis temporum aequalitate aures impleant. |
9 | Quamobrem nec illi versus qui sex pyrrhichios, et sex proceleumaticos habent, aspirant ad heroici dignitatem, nec illi ad trochaici qui sex tribrachos habent. |
10 | Huc accedit, quia in istis quos caeteris ipsa ratio praeponit, si membra praeposteres, totum ita commutabitur, ut alios etiam pedes necessario metiamur. |
11 | Itaque inconversibiliores, ut ita dicam, sunt quam illi qui aut omnibus brevibus, aut longis omnibus constant. |
12 | Et ideo sive quinque et septem, sive septem et quinque semipedibus membra in his temperatioribus ordinentur, nihil interest: neutro enim horum ordine converti versus potest sine tanta commutatione, ut aliis pedibus currere videatur. |
13 | In illis autem si carmen coeptum erit talibus versibus, quorum priora membra quinos semipedes habeant, non oporteat eos miscere in quibus septeni priores sunt, ne iam liceat omnes convertere: non enim a conversione revocat ulla pedum commutatio. |
14 | Sed tamen heroicis conceditur spondeos omnes rarissime interponere, quod quidem posterior aetas haec nostra minime probavit. |
15 | Trochaicis autem sive iambicis, cum pedem tribrachum quolibet loco interponere liceat, habere tamen in huiuscemodi carminibus versum solutum in omnes breves, turpissimum iudicatum est. |
16 | Remotis igitur epitritis pedibus a lege versuum senaria, non solum quod solutae orationi sunt aptiores, verum etiam quod si sex fuerint, triginta et duo tempora excedunt, sicut dispondei; remotis etiam quinum temporum pedibus, quod sibi eos libentius ad clausulas vindicavit oratio; molossis item et aliis temporum senum, quamvis in poematis venustissime vigeant, ab hoc de quo nunc agimus numero temporum exclusis; restant versus omnium brevium syllabarum, qui vel pyrrhichios vel proceleumaticos vel tribrachos habent, et omnium longarum qui spondeos. |
17 | Qui quanquam admittantur ad senarium modum, dignitati tamen et temperationi horum qui brevibus longisque variantur; et ob hoc multo minus converti possunt, cedant necesse est. |