Augustinus, De musica, 5, CAPUT IX. - Membra semipedum sex et septem. Membra semipedum octo et septem. Membra semipedum novem et septem.
1 | Nunc itaque considera, utrum in duobus membris quorum primum exhibeat semipedes sex, alterum septem, reperiatur ea aequalitas ut rite esse versus queat. |
2 | Nam post quinque et septem semipedes hunc esse discutiendum vides. |
3 | Huius autem exemplum est: Roma, cerne quanta sit deum benigniias. |
4 | D. Video primum membrum posse in partes distribui, quae habeant ternos semipedes, secundum in tres et quatuor. |
5 | Quare iunctis aequalibus fiunt sex semipedes, tres vero et quatuor septem sunt, et non aequantur illi numero. |
6 | Sed si duo et duo in ea parte ubi quatuor sunt, et duo et unum in ea parte ubi tres sunt, consideremus, iunctis partibus quae binos habent, fit summa quaternaria: iunctis autem illis quarum in una duo sunt, in alia unum, si etiam ista tanquam sint quatuor accipiamus, propter unius cum caeteris numeris concordiam, octo simul fiunt, magisque excedunt summam senariam, quam cum septem fuissent. |
7 | M. Ita est, ut dicis: et ideo isto genere copulationis a lege versuum separato, attende ut ordo postulat, in ea nunc membra, quorum primum habet octo semipedes, septem secundum. |
8 | Ista vero copulatio habet quod quaerimus. |
9 | Nam praecedentis membri partem dimidiam cum parte subsequentis maiore, quae dimidiae proxima est, iungens, quoniam quaterni semipedes sunt, octonarii numeri summam facio. |
10 | Restant ergo quatuor semipedes de priore, tres de posteriore membro. |
11 | Duo inde, et duo hinc copulati, fiunt quatuor. |
12 | Duo rursus inde residui, et unus hinc, ad legem illius convenientiae copulati, qua unum reliquis par est, quodammodo sumuntur pro quatuor. |
13 | Ita iam octonarius superiori octonario congruit. |
14 | D. Sed cur huius exemplum non audio? M. Quia saepe commemoratum est: tamen ne suo loco praetermissum putes, ipsum est, Roma, Roma, cerne quanta sit deum benignitas; vel hoc etiam, Optimus beatus ille qui procul negotio. |
15 | Quare iam inspice novem et septem semiped um connexionem, cuius exemplum est: Vir optimus beatus ille qui procul negotio. |
16 | D. Facilis est cognitu ista congruentia: superius enim membrum in quatuor et quinque, posterius in tres et quatuor semipedes dividitur. |
17 | Pars ergo superioris minor cum parte posterioris maiore coniuncta, octonarium numerum facit: et maior superioris cum minore posterioris, item octonarium: nam illa coniunctio est quatuor et quatuor, ista quinque et tres semipedes. |
18 | Huc accedit, quod quinque in duo et tres semipedes, tres autem in duo et unum si diviseris, apparet alia convenientia duorum cum duobus, et unius cum tribus, quia unum cum omnibus numeris superius commemorata lege confertur. |
19 | Sed nisi me ratio fallit, nihil restat ulterius quod de membrorum copulatione requiramus: iam enim ad octo perventum est pedes, quem numerum versui, sicut satis cognovimus, non fas est excedere. |
20 | Quare iam age, illa senariorum versuum heroici et iambici vel trochaici, quo intentionem meam et excitasti et distulisti, pande secreta. |