Augustinus, De musica, 5, CAPUT VIII. - Membra semipedum quinque et septem.
1 | M. Sequitur ut de quinque et septem semipedibus disseramus, quales sunt versus duo illi nobilissimi, heroicus et quem iambicum vulgo vocant, etiam ipse senarius. |
2 | Nam, Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris, ita dividitur ut primum eius membrum sit, Arma virumque cano, qui sunt quinque; et secundum, Troiae qui primus ab oris, qui sunt septem semipedes. |
3 | Et, Phaselus ille quem videtis, hospites, primum membrum habet, Phaselus ille, in semipedibus quinque; secundum in septem, quem videtis, hospites. |
4 | Sed tanta illa nobilitas in lege ista aequalitatis laborat. |
5 | Cum enim superiores quinque semipedes in duos et tres diviserimus, posteriores autem septem in tres et quatuor; congruent sibi quidem particulae ternorum semipedum: sed si duae reliquae ita convenirent, ut una earum constaret uno semipede, alia quinque; coniungerentur lege illa qua unum cum omnibus numeris coniungi potest, et in summa sex fierent, quod sunt etiam tres et tres: nunc vero quia duo et quatuor inveniuntur, summam quidem reddent senariam; sed nullo aequalitatis iure tantum valent duo quantum quatuor, ut in huiuscemodi quasi necessitudine copulentur. |
6 | Nisi forte quis dixerit satis esse ad aliquam regulam parilitatis, quod ut tres et tres, ita duo et quatuor sex fiunt. |
7 | Cui rationi repugnandum non arbitror: est enim et haec aliqua aequalitas. |
8 | Sed illud nollem ut maiore congruentia quinque et tres quam quinque et septem semipedes convenirent. |
9 | Non enim tantum nomen est illius versus quantum istorum; et vides in illo non modo tantam summam inventam collatis uno et tribus, quanta est in duobus et duobus; sed etiam multo concordiores partes esse, cum iunguntur unum et tria, propter illam unius cum caeteris omnibus numeris amicitiam, quam cum duo et quatuor copulantur, sicut in istis est. |
10 | An tibi aliquid obscurum est? D. Nihil prorsus. |
11 | Sed nescio quomodo me offendit, quod isti senarii cum sint celebratiores caeteris generibus, et principatum quemdam in versibus habere dicantur, aliquid in membrorum concordia minus habent, quam illi famae obscurioris versus. |
12 | M. Bono animo esto: nam ego tibi tantam in illis ostendam concordiam, quantam soli ex omnibus habere meruerunt, ut videas, non iniuria eos esse praelatos. |
13 | Sed quia ipsa tractatio aliquanto est longior, quamvis omnino iucundior, restare nobis debet extrema, ut cum de caeteris, quantum satis videbitur, disputaverimus, iam omni cura liberati, ad horum scrutanda penetralia veniamus. |
14 | D. Mihi vero placet: sed iam vellem ut ista quae priora suscepimus, explicata essent, ut iam illud audirem commodius. |
15 | M. Istorum comparatione quae ante disseruimus, fiunt illa dulciora quae exspectas. |