monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De musica, 5, V. - Heroici finis. <<<     >>> VII. - Quomodo semipedum imparilitas in versuum membris ad parilitatem referatur. Conciliantur membra semipedum quatuor et trium. Membra semipedum quinque et trium.

Augustinus, De musica, 5, CAPUT VI. - Rursus de fine versus.

1 Quae cum ita sint, qui potest posterius eius membrum nisi non pleno terminari pede? Prioris autem membri exordium aut plenum pedem esse, ut in illo trochaico, Roma, Roma, cerne quanta sit deum benignitas; aut partem pedis oportet, ut in heroico, Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris.
2 Quapropter, omni iam dubitatione sublata, etiam istum versum metire, si placet, et mihi de membris eius pedibusque responde, Phaselus ille quem videtis, hospites.
3 D. Membra quidem huius in quinque et septem semipedes video distributa, ut prius sit, Phaselus ille; posterius autem, quem videtis, hospites: pedes vero iambos cerno.
4 M. Quaero, nihilne caves pede pleno versum terminare? D. Verum dicis, et ubi fuerim nescio.
5 Quis enim non videret sicut in heroico exordiendum esse a semipede? quod cum in hoc genere fit, non iam iambis, sed trochaeis versum metimur, ut eum legitime semipes claudat.
6 M. Ita est ut dicis: sed vide quid tibi de hoc respondendum putes, quem asclepiadaeum vocant, Maecenas atavis edite regibus (Horat. lib. 1 Carminum, od. 1).
7 Nam pars orationis in sexta syllaba terminatur, neque inconstanter, sed in omnibus fere huius generis versibus.
8 Itaque eius primum est membrum, Maecenas atavis: secundum, edite regibus, quod quanam ratione fiat dubitari potest.
9 Si enim metiaris in hoc pedes quaternorum temporum, erunt quinque in priore, in posteriore autem membro quatuor semipedes: lex autem vetat membrum posterius pari numero constare semipedum, ne pleno pede versus terminetur.
10 Restat ut pedes consideremus senorum temporum, ex quo fit ut membrum utrumque ternis semipedibus constet.
11 Nam ut integro pede praecedens membrum finiatur, a duabus longis incipiendum est: deinde totus choriambus versum dividit, ut sequente etiam alio choriambo membrum posterius inchoetur, claudente versum semipede in duabus brevibus syllabis: tot enim tempora cum spondeo in capite locato, implent sex temporum pedem.
12 Nisi quid habes ad haec.
13 D. Nihil prorsus.
14 M. Placet ergo, totidem semipedibus constare utrumque membrum.
15 D. Cur non placeat? Neque enim metuenda est hic illa conversio, quia posito posteriore membro in praecedentis loco, ita ut quod est primum, secundum fiat, non eadem lex manebit pedum.
16 Quapropter nulla causa est, cur idem semipedum numerus in hoc genere membris negetur; cum sine ullo conversionis vitio parilitas ista possit teneri, finis etiam insignioris lege servata, cum versus non pleno pede terminatur, quod constantissime servandum est.
Augustinus HOME

bmv384.116 bnf7231.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik