monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De musica, 5, IV. - Terminus versuum varius. <<<     >>> VI. - Rursus de fine versus.

Augustinus, De musica, 5, CAPUT V. - Heroici finis.

1 M. Quoniam igitur iam tenemus, non debere versum finiri pleno pede, quomodo nobis heroicum versum metiendum putas, ut et membrorum lex illa servetur, et haec termini nota? D. Video duodecim esse semipedes; et quia propter illam conversionem vitandam senos semipedes habere membra non possunt; neque a se longe oportet discedere ut sint tres et novem, aut novem et tres; neque paris numeri semipedes posteriori membro dandi sunt ut sint octo et quatuor, aut quatuor et octo, ne pleno pede versus finiatur: in quinque et septem, aut septem et quinque divisio facienda est.
2 Nam et hi numeri sunt ambo impares proximi, et certe propinquius sibi accedunt membra quam in quaternario et octonario numeris accederent.
3 Quod ut firmissimum teneam, video partem orationis in quinto semipede semper aut pene semper terminari, ut est in primo Virgilii versu, Arma virumque cano: et in secundo, Italiam fato: et in tertio, Littora multum ille et: in quarto item, Vi superum saevae: atque ita deinceps in toto pene carmine.
4 M. Verum dicis: sed videndum tibi est, quos pedes metiaris, ut nihil superiorum legum iam inconcusse constitutarum violare audeas.
5 D. Quanquam mihi satis ratio appareat, tamen novitate conturbor.
6 Non enim solemus in hoc genere nisi spondeum pedem et dactylum scandere, quod nemo fere est tam indoctus quin audierit, etiamsi minus id facere possit.
7 Hanc ergo pervulgatissimam consuetudinem, nunc si sequi voluero, lex illa termini est abroganda; praecedens enim membrum semipede clauderetur, posterius autem pleno pede; quod contra esse debuit.
8 Sed quia illam legem iniquissimum est tollere, et in numeris iam didici posse fieri, ut a non pleno pede ordiamur ; restat ut non hic dactylum cum spondeo, sed anapaestum locari iudicemus; ut incipiat versus a longa una syllaba, deinde duo pedes vel spondei vel anapaesti vel alterni membrum superius terminent; tum tres rursus alterum vel anapaesti vel quolibet loco spondeus, sive omnibus, et in fine una syllaba, qua versus legitime terminatur.
9 Probasne et id? M. Ego quoque rectissimum esse iudico, sed non facile ista populo persuadentur.
10 Tanta enim est vis consuetudinis, ut ea inveterata, si falsa opinione genita est, nihil sit inimicius veritati.
11 Namque ad faciendum versum nihil interesse intelligis, utrum in hoc genere anapaestus cum spondeo, an dactylus collocetur: ad metiendum tamen rationabiliter, quod non aurium sed mentis est proprium, vera et certa ratione hoc, non irrationabili opinione discernitur: neque nunc a nobis primum inventa est, sed multo est hac inveterata consuetudine antiquius animadversa.
12 Quare si eos legant qui vel in graeca vel in latina lingua disciplinae huius doctissimi fuerunt, non mirabuntur nimis qui forte hoc audierint: quanquam pudet imbecillitatis, cum rationi roborandae hominum auctoritas quaeritur, cum ipsius rationis ac veritatis auctoritate, quae profecto est omni homine melior, nihil deberet esse praestantius.
13 Non enim ut in producenda corripiendave syllaba non nisi auctoritatem veterum hominum quaerimus, ut quemadmodum sunt usi verbis quibus nos quoque loquimur, ita et nos utamur; quia in huiuscemodi re et nullam observationem sequi desidiae est, et novam instituere licentiae: ita in metiendo versu inveterata voluntas hominum, ac non aeterna rerum ratio cogitanda est, cum et moderatam eius longitudinem prius naturaliter aure sentiamus, deinde approbemus rationabili consideratione numerorum, et eum insigni fine claudendum esse iudicet quisquis iudicat certius eum quam caetera metra esse finiendum, eumque finem in breviore tempore notandum esse manifestum sit; siquidem temporis longitudinem coercet et frenat quodammodo.
Augustinus HOME

bmv384.114 bnf7231.159

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik