monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De musica, 5, III. - Versus unde dictus. <<<     >>> V. - Heroici finis.

Augustinus, De musica, 5, CAPUT IV. - Terminus versuum varius.

1 M. Sequitur ut de versus termino requiramus.
2 Nam et hunc aliqua differentia notatum atque insignitum esse voluerunt, vel potius ipsa ratio.
3 An tu non arbitraris melius esse ut finis, quo provolutio numeri coercetur, non perturbata temporum aequalitate, tamen emineat; quam si cum caeteris partibus quae finem non faciunt, confundatur? D. Quis dubitat hoc esse melius, quod est evidentius? M. Considera ergo, utrum recte insignem finem versus heroici spondeum pedem quidam esse voluerint.
4 Nam in quinque aliis locis vel hunc vel dactylum licet ponere; in fine autem non nisi spondeum; nam quod trochaeum putant, propter indifferentiam fit ultimae syllabae, de qua in metris satis locuti sumus.
5 Sed secundum hos iambicus senarius aut non erit versus, aut erit sine ista finis eminentia; utrumque autem absurdum est.
6 Nam neque quisquam unquam, sive doctissimorum hominum, sive mediocriter, vel etiam tenuiter eruditorum versum esse dubitavit, Phaselus ille quem videtis hospites (Catullus ); et quidquid in verbis est tali numerositate formatum: et gravissimi auctores eo quo peritissimi, nullum sine insigni fine versum putandum esse censuerunt.
7 D. Verum dicis.
8 Quare aliam termini huius notam quaerendam esse autumo, non hanc quae in spondeo ponitur approbandam.
9 M. Quid hoc? num dubitas, quaecumque ista sit, aut in pedis esse, aut in temporis differentia, aut in utroque? D. Qualiter potest? M. Quid tandem horum trium probas? Ego enim, quoniam idipsum finire versum ne longius quam oportet excurrat, non pertinet nisi ad temporis modum; non arbitror aliunde istam notam debere sumi quam ex tempore.
10 An tibi aliud placet? D. Imo assentior.
11 M. Videsne etiam illud, cum tempus hic differentiam habere non possit, nisi quod aliud est longius, aliud brevius; quia cum versus finitur, id agitur ne pergat longius, in breviore tempore notam finis esse oportere? D. Video quidem: sed quo pertinet quod additum est, Hic? M. Eo scilicet quod non ubique temporis differentiam in sola brevitate ac longitudine accipimus.
12 An tu aestatis ac hiemis differentiam, aut esse temporis negas, aut in spatio potius breviore vel longiore, ac non in vi frigoris calorisque constituis, vel humoris et siccitatis, et si quid tale aliud? D. Iam intelligo, et hanc quam quaerimus termini notam, a temporis brevitate ducendam esse consentio.
13 M. Attende igitur hunc versum, Roma, Roma, cerne quanta sit deum benignitas, qui trochaicus dicitur, et metire illum, atque responde quod inveneris de membris eius et numero pedum.
14 D. De pedibus quidem facile responderim: liquet enim eos septem et semis esse.
15 De membris autem non satis aperta res est; multis enim locis partem orationis finiri video: verumtamen opinor esse istam partitionem in octavo semipede, ut praecedens membrum sit, Roma, Roma, cerne quanta; subsequens autem, sit deum benignitas.
16 M. Quot semipedes habet? D. Septem.
17 M. Ipsa ratio te duxit omnino.
18 Cum enim nihil sit aequalitate melius, eamque in dividendo appetere oporteat; si minus potuerit obtineri, vicinitas eius quaerenda est, ne ab ea longius aberremus.
19 Itaque cum hic versus omnes quindecim semipedes habeat, non potuit aequius quam in octo et septem dividi: nam eadem est in septem et octo vicinitas.
20 Sed ita non servaretur nota finis in tempore breviore, ut eam servandam ratio ipsa praecipit: nam si talis versus esset, Roma cerne quanta sit tibi deum benignitas, ut inciperet membrum in his semipedibus septem, Roma cerne quanta sit, et in his octo alterum terminaretur, tibi deum benignitas; non posset versum semipes claudere: octo enim semipedes quatuor integros pedes faciunt.
21 Simul incideret alia deformitas, ut non eosdem pedes in membro extremo quos in primo metiremur, et prius membrum potius finiretur nota brevioris temporis, id est semipede, quam posterius, cui hoc finis iure debetur.
22 Nam in illo tres trochaei semis, Roma cerne quanta sit: in hoc quatuor iambi scanderentur, tibi deum benignitas.
23 Nunc vero et trochaeos in utroque membro scandimus, et semipede versus clauditur, ut spatii brevioris notam terminus teneat.
24 Nam sunt in priore quatuor, Roma, Roma cerne quanta; in posteriore autem tres semis, sit deum benignitas.
25 An contradicere aliquid paras? D. Nihil omnino, et libenter assentior.
26 M. Teneamus igitur has leges inconcussas, si placet, ut neque membrorum duorum tendens ad aequalitatem partitio versui desit, sicuti huic deest, Cornua velatarum obvertimus antennarum.
27 Neque ipsa aequalitas membrorum conversibilem, ut ita dicam, faciat partitionem, ut in hoc facit, Cornua velatarum vertimus antennarum.
28 Neque cum ista vitatur conversio, nimis a se membra discedant, sed quantum possunt proximis numeris prope aequentur, ne dicamus haec ita posse dividi, ut octo semipedes praecedant, Cornua velatarum vertimus; et quatuor subsequantur, id est, antennarum.
29 Nec membrum posterius paris numeri semipedes habeat, sicuti est, tibi deum benignitas, ne pleno pede versus finitus non habeat terminum breviore tempore notatum.
30 D. Habeo iam ista, et mando memoriae quantum valeo.
Augustinus HOME

bmv384.111 bnf7231.158

Augustinus, De musica, 5, III. - Versus unde dictus. <<<     >>> V. - Heroici finis.
monumenta.ch > Augustinus > 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik