monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De musica, 5, II. - Metra in duas partes divisibilia caeteris praestant. <<<     >>> IV. - Terminus versuum varius.

Augustinus, De musica, 5, CAPUT III. - Versus unde dictus.

1 M. Recte sane.
2 Quare iam illud responde, cum in omnibus quae aliqua temporis parte metimur, aliud praecedat, aliud subsequatur, aliud incipiat, aliud terminet; nihilne tibi videatur inter partem praecedentem atque incipientem, et illam quae subsequatur ac terminet, interesse oportere.
3 D. Interesse arbitror.
4 M. Dic ergo quid intersit inter has duas partes versus, quarum una est, Cornua velatarum; altera vero est, vertimus antennarum (Aeneid. lib. 3, v. 549).
5 Non enim ut idem poeta, obvertimus, sed si ita versus enuntietur, Cornua velatarum vertimus antennarum; nonne saepius repetendo efficitur incertum, quae pars prior sit, quae posterior? Neque enim minus idem stat versus, cum ita profertur: Vertimus antennarum cornua velatarum.
6 D. Plane incertum fieri video.
7 M. Censesne vitandum? D. Censeo.
8 M. Vide igitur utrum hic satis vitatum sit.
9 Una pars versus est et ea praececedens, Arma virumque cano; altera subsequens, Troiae qui primus ab oris; quae usque adeo inter se differunt, ut si ordinem vertas, et hoc modo pronunties, Troiae qui primus ab oris, arma virumque cano, alios pedes metiri necesse sit.
10 D. Intelligo.
11 M. At vide, utrum ista ratio in aliis servata sit.
12 Nam cuius dimensionis est pars incipiens, Arma virumque cano, eiusdem esse agnoscis, Italiam fato.
13 Littora multum ille et.
14 Vi superum saevae.
15 Multa quoque et bello.
16 Inferretque deos.
17 Albanique patres.
18 Ne multa, persequere caeteros quantum voles, has priores partes versuum eiusdem dimensionis invenies, id est quinto semipede articulatas.
19 Rarissime omnino si non hoc ita est; ita ut posteriores sint istae non minus inter se pariles: Troiae qui primus ab oris.
20 Profugus Lavinaque venit.
21 Terris iactatus et alto.
22 Memorem Iunonis ob iram.
23 Passus dum conderet urbem.
24 Latio genus unde Latinum.
25 Atque altae moenia Romae.
26 D. Manifestissimum est.
27 M. Quinque igitur et septem semipedes versum heroicum in duo membra partiuntur, quem sex pedibus quaternorum temporum constare notissimum est: et sine concinnitate quidem duorum membrorum, sive ista, sive aliqua alia, versus nullus est.
28 In quibus omnibus hoc ratio demonstravit esse servandum, ut non possit pars prior in posteriore, et posterior in priore loco poni.
29 Quod si aliter fuerit, non iam versus, nisi nominis abusione, dicetur: erit autem rhythmus et metrum, qualia rarissime longis carminibus interponere quae versibus contexuntur, non indecorum est: quale idem ipsum est quod paulo ante commemoravi: Cornua velatarum vertimus antennarum.
30 Quamobrem non mihi versus ex eo appellatus videtur, ut nonnulli putant, quod a certo fine ad eiusdem numeri caput reditur, ut nomen ductum sit ab iis qui se vertunt dum via redeunt; nam hoc illi cum his etiam metris, quae versus non sunt, apparet esse commune: sed magis fortasse a contrario nomen invenit, ut quemadmodum grammatici deponens verbum quod r litteram non deponit, sicuti est, lucror, et, conqueror, appellaverunt; ita quod duobus membris confit, quorum neutrum in alterius loco salva lege numerorum constituitur, quia verti non potest, versus vocetur.
31 Sed utramlibet harum originem vocabuli tu licet probes, vel utramque improbes, et aliam quaeras, aut contemnas mecum totum hoc quaestionis genus; nihil ad hoc tempus pertinet.
32 Cum enim satis res ipsa quae hoc nomine significatur, appareat, non est de verbi stirpe laborandum.
33 Nisi quid habes ad haec.
34 D. Ego vero nihil, sed perge ad caetera.
Augustinus HOME

bmv384.109 bnf7231.158

Augustinus, De musica, 5, II. - Metra in duas partes divisibilia caeteris praestant. <<<     >>> IV. - Terminus versuum varius.
monumenta.ch > Augustinus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik