Augustinus, De musica, 5, CAPUT II. - Metra in duas partes divisibilia caeteris praestant.
1 | Quare primum a te quaero, utrum ob aliud pes aurem mulceat, nisi quod in eo duae illae partes, quarum una in levatione, altera in positione est, numerosa sibi concinnitate respondent? D. Iam hoc quidem mihi ante persuasum est atque compertum. |
2 | M. Quid? metrum, quod manifestum est pedum collatione confici, num ex eo rerum genere esse arbitrandum est quod dividi non potest; cum omnino et nihil individuum per tempus tendi queat, et quod ex dividuis pedibus constat, absurdissime individuum putetur? D. Nullo modo hoc genus divisionem recipere abnuerim. |
3 | M. At omnia quae recipiunt divisionem, nonne pulchriora sunt si eorum partes aliqua parilitate concordent, quam si discordes et dissonae sint? D. Nulli dubium est. |
4 | M. Quid? ipsius parilis divisionis qui tandem numerus auctor est? an dualis? D. Ita est. |
5 | M. Ut ergo in duas partes concinentes dividi pedem et eo ipso aurem delectare comperimus; si etiam metrum tale inveniamus, nonne caeteris non talibus iure anteponetur? D. Assentior. |