Augustinus, De musica, 5, CAPUT PRIMUM. - Quomodo differant rhythmus, metrum et versus.
1 | M. Quid sit versus, inter doctos veteres non parva luctatione quaesitum est, nec fructus defuit. |
2 | Nam inventa res est, et ad notitiam posterorum mandata litteris, gravi atque certa non tantum auctoritate, verum etiam ratione firmata est. |
3 | Interesse igitur animadverterunt inter rhythmum et metrum aliquid, ut omne metrum rhythmus, non etiam omnis rhythmus metrum sit. |
4 | Omnis enim legitima pedum connexio numerosa est; quam quoniam metrum habet, non esse numerus nullo modo potest, id est non esse rhythmus. |
5 | Sed quoniam non est idem, quamvis legitimis pedibus, nullo tamen certo fine provolvi, et item legitimis progredi pedibus, sed certo fine coerceri; haec duo genera etiam vocabulis discernenda erant, ut illud superius rhythmus tantum proprio iam nomine, hoc autem alterum ita rhythmus ut metrum etiam vocaretur. |
6 | Rursus, quoniam eorum numerorum qui certo fine clauduntur, id est metrorum, alia sunt in quibus non habetur ratio cuiusdam divisionis circa medium, alia in quibus sedulo habetur; erat etiam haec differentia notanda vocabulis. |
7 | Quapropter illud, ubi non habetur haec ratio, rhythmi genus proprie metrum vocatum est: hoc autem ubi habetur, versum nominaverunt. |
8 | Cuius appellationis originem fortasse progredientibus nobis ratio ipsa monstrabit. |
9 | Neque hoc ita praescriptum putes, ut illa etiam metra versus vocare non liceat. |
10 | Sed aliud est cum abutimur nomine, licentia cuiusdam vicinitatis; aliud, cum rem vocabulo suo enuntiamus. |
11 | Sed nominum commemoratio hactenus facta sit; in quibus, ut iam didicimus, concessio interloquentium et vetustatis auctoritas totum valet. |
12 | Caetera, si placet, more nostro investigemus sensu nuntio, indice ratione; ut illos etiam veteres auctores non instituisse ista quasi quae in natura rerum integra et perfecta non fuerint, sed ratiocinando invenisse, et appellando notasse cognoscas. |