1 | Quod vero ad metrorum copulationem attinet, satis est in praesentia videre, posse sibi diversa metra copulari, quae tamen plausu, id est levatione ac positione conveniant. |
2 | Diversa sunt autem vel quantitate, ut cum maiora copulantur minoribus, qualia ista sunt, videlicet: Iam satis terris nivis atque dirae Grandinis misit Pater, et rubente Dextera sacras iaculatus arces, Terruit urbem. (Horat. lib. 1 Carminum, ode 2.) Nam hoc quartum, quod uno choriambo et una in fine longa terminatur, quam parvum sit tribus superioribus inter se aequalibus subiectum vides. |
3 | Vel pedibus sicuti haec: Grato Pyrrha sub antro, Cui flavam religas comam. (Horat. lib. 1 Carminum, ode 5.) Cernis quippe horum duorum superius constare spondeo et choriambo, et longa ultima, quae ad sex tempora implenda spondeo debebatur: hoc autem posterius spondeo et choriambo, et duabus ultimis brevibus, quae item cum primo spondeo implent sex tempora. |
4 | Paria sunt ergo ista temporibus, sed in pedibus nonnihil diversitatis tenent. |
5 | Est et alia differentia istarum copulationum, quod alia ita copulentur, ut nulla sibi silentia interponi velint, sicut haec duo recentissima; alia inter se sileri aliquid postulent, sicut haec: Vides ut alta stet nive candidum Soracte, nec iam sustineant onus Silvae laborantes, geluque Flumina constiterint acuto. (Horat. lib. 1 Carminum, ode 9.) Nam si haec singula repetantur, priora duo unum tempus in fine sileri flagitant, tertium duo, quartum tria. |
6 | Copulata vero a primo ad secundum transeuntem, unum tempus silere cogunt; a secundo ad tertium duo, a tertio ad quartum tria. |
7 | A quarto autem si ad primum redeas, tempus unum silebis. |
8 | Sed quae est ratio est redeundi ad primum, eadem est ad aliam talem copulationem transeundi. |
9 | Hoc genus copulationum recte nos appellamus circuitum, qui περιόδος graece dicitur. |
10 | Circuitus ergo minor esse non potest, quam qui duobus membris constat, id est duobus metris: nec esse maiorem voluerunt eo qui usque ad quatuor membra procedit. |
11 | Licet igitur minimum bimembrem, medium trimembrem, et ultimum quadrimembrem vocare; hos enim Graeci δίκωλον, τρίκωλον, τετράκωλον vocant. |
12 | De quo toto genere quoniam diligentius tractaturi sumus, ut dixi, in eo sermone qui nobis de versibus erit, nunc interim hoc satis sit. |
13 | Sane arbitror iam te intelligere, innumerabilia genera esse metrorum, quae quingenta sexaginta octo inveneramus, cum et de silentiis non nisi finalibus exempla essent data, et nulla pedum commixtio facta esset, et nulla solutio longarum in duas breves, quae pedem ultra syllabas quatuor porrigeret. |
14 | At si adhibita omni silentiorum interpositione, et omni pedum commixtione, et omni solutione longarum colligere numerum metrorum velis; tantus existit, ut nomen eius fortasse non suppetat. |
15 | Sed haec exempla quae a nobis sunt posita, et quaecumque alia poni possunt, quanquam ea et poeta in efficiendo approbet, et in audiendo natura communis; tamen nisi ea docti et exercitati hominis pronuntiatio commende auribus, sensusque audientium non sit tardior quam humanitas postulat, non possunt ea quae tractavimus vera iudicari. |
16 | Sed quiescamus aliquantulum, et de versu deinceps disseramus. |
17 | D. Ita fiat. |