monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De musica, 4, XV. - Item de silentio in metris interponendo. <<<     >>> XVII. - De metrorum copulatione.

Augustinus, De musica, 4, CAPUT XVI. - De pedum commixtione, et de metrorum copulatione.

1 Nunc de pedum commixtione, et de ipsorum metrorum copulatione pauca dicamus: quoniam iam multa dicta sunt cum quaereremus, quos sibimet oporteat misceri pedes; et quod ad metrorum attinet copulationem, nonnulla dicenda sunt cum de versibus disserere coeperimus: iunguntur enim sibi pedes atque miscentur secundum regulas, quas in secundo sermone aperuimus.
2 In hoc autem illud sciendum est, metri quaeque genera quae a poetis iam celebrata sunt, habuisse auctores et inventores suos, a quibus quasdam certas leges positas convellere prohibemur; non enim oportet, cum illi eas ratione fixerint aliquid ibi mutare quamvis secundum rationem sine aurium offensione possimus.
3 Cuius rei cognitio non arte, sed historia traditur; unde creditur potius quam cognoscitur.
4 Neque enim si Phaliscus, nescio qui, metra ita composuit, ut haec sonant, Quando flagella ligas, ita liga,
Vitis et ulmus uti simul eant;
scire hoc possumus; sed tantummodo credere audiendo et legendo.
5 Illud est disciplinae, quod ad nos pertinet; videre utrum hoc tribus dactylis constet et pyrrhichio ultimo, ut plerique musicae imperiti autumant; non enim sentiunt pyrrhichium poni non posse post dactylum: an ut ratio docet, primus pes sit in hoc metro choriambus, secundus ionicus longa syllaba in duas soluta breves, ultimus iambus, post quem tria tempora silebuntur: quod semidocti homines sentire possent, si a docto secundum utramque legem pronuntiaretur et plauderetur.
6 Ita enim naturali et communi sensu iudicarent, quid disciplinae norma praescriberet.
7 Verumtamen quod poeta ille hos numeros immobiles esse voluit, cum hoc metro utimur, custodiendum est: non enim fraudat auditum; quanquam aeque nihil fraudaret, si vel pro choriambo diiambum, vel ipsum ionicum nulla in breves facta solutione poneremus, et quidquid aliud congruisset.
8 In hoc igitur metro nihil mutabitur; non ea ratione qua inaequalitatem vitamus, sed ea qua observamus auctoritatem.
9 Docet sane ratio, alia institui metra immobilia, id est in quibus mutari nihil oportet, ut hoc ipsum est de quo satis locuti sumus; alia mobilia, in quibus locare pedes alios pro aliis licet, sicuti est: Troiae qui primus ab oris, arma virumque cano.
10 Nam hic pro spondeo anapaestum quolibet loco licet ponere.
11 Alia nec tota immobilia, nec tota mobilia, ut est: Pendeat ex humeris dulcis chelys,
Et numeros edat varios, quibus
Assonet omne virens late nemus,
Et tortis errans qui flexibus.
(Terentianus ex Pomponio.) Vides hic enim ubique et spondeos et dactylos poni posse, praeter ultimum pedem, quem metri auctor semper esse dactylum voluit.
12 Et in iis quidem generibus tribus nonnihil valere auctoritatem vides.
13 Quod autem in pedum commixtione ad rationem solam pertinet de iis rebus quae sentiuntur iudicantem; sciendum est eas partes pedum, quae post certos pedes silentio restante suaviter locantur, ut iambus post dichorium atque secundum epitritum, et spondeus post antispastum, etiam post alios pedes male locari, quibus isti permixti fuerint: nam manifestum est iambum post molossum bene poni, sicut hoc exemplum indicat saepe repetitum cum silentio in fine temporum trium, Ver blandum viret floribus: at si pro molosso primum dichorium constituas, ut est, Vere terra viret floribus, respuit hoc auditus atque condemnat.
14 Id etiam in caeteris sensu explorante facile est experiri.
15 Ratio namque certissima est, cum sibi copulantur qui inter se sunt copulabiles pedes, eas partes debere in fine subiungi quae omnibus conveniunt in illa serie collocatis, ne inter socios quodammodo discordiae aliquid oriatur.
16 Illud magis mirandum est, quod cum spondeus et diiambum et dichorium suaviter claudat, tamen cum hi duo pedes sive soli, sive cum aliis copulabilibus quoquo modo mixtis in una serie fuerint, spondeus in fine, approbante sensu, poni non potest.
17 Quis enim dubitet aures libenter accipere ista singula repetita, Timenda res non est: et item separatim, Iam timere noli? At si ita iungas, Timenda res, iam timere noli; nisi in soluta oratione audire nolim.
18 Nec absurdum minus est, si quolibet loco alium connectas, veluti molossum hoc modo: Vir fortis, timenda res, iam timere noli.
19 Vel ita: Timenda res, vir fortis, iam timere noli.
20 Vel etiam ita: Timenda res, iam timere vir fortis noli.
21 Cuius absurditatis causa est, quod pes diiambus etiam ad duplum et simplum plaudi potest, ut ad simplum et duplum dichorius: spondeus autem duplae parti eorum aequalis est; sed cum eum ille trahit ad primam, hic ad extremam, existit nonnulla discordia; et ita ratio tollit admirationem.
22 Nec minus miraculum edit antispastus, cui si nullus alius pedum, aut certe solus diiambus misceatur, patitur iambo metrum claudi, cum aliis autem positus nullo modo; et cum dichorio quidem propter ipsum dichorium; itaque hoc minime miror.
23 Cum caeteris vero senum temporum pedibus, cur memoratum trium temporum pedem in fine repudiet, nescio quae est causa secretior fortasse quam ut a nobis erui atque ostendi queat: sed hoc ita esse his exemplis probo.
24 Nam ista duo metra, Potestate placet, potestate potentium placet, nemo ambigit suaviter singula repeti cum silentio trium temporum in fine.
25 At ista insuaviter cum eodem silentio: Potestate praeclara placet.
26 Potestate tibi multum placet.
27 Potestate iam tibi sic placet.
28 Potestate multum tibi placet.
29 Potestatis magnitudo placet.
30 Quod ad sensum attinet, peregit officium suum in hac quaestione, et quid acceperit, et quid exploserit indicavit: sed de causa cur ita sit, ratio consulenda est.
31 Ac mea quidem in tanta obscuritate nihil aliud videt, nisi cum diiambo antispastum dimidiam partem priorem habere communem: nam uterque a brevi et longa incipit; posteriorem autem cum dichorio: longa enim et brevi ambo finiuntur.
32 Itaque antispastus vel solus tanquam suam priorem dimidiam, vel cum diiambo cum quo eam communiter habet, collocatus, patitur in fine metri esse iambum; et cum dichorio pateretur, si eidem dichorio talis terminus conveniret: cum caeteris autem non patitur, quibus tali societate non iungitur.
Augustinus HOME

bmv384.102 bnf7231.154

Augustinus, De musica, 4, XV. - Item de silentio in metris interponendo. <<<     >>> XVII. - De metrorum copulatione.
monumenta.ch > Augustinus > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik