Augustinus, De musica, 4, CAPUT XV. - Item de silentio in metris interponendo.
1 | Sit hoc etiam in disciplina, ut cum ante finem silemus, non ibi pars orationis brevi syllaba terminetur, ne secundum illam saepe commemoratam regulam, pro longa eam sensus accipiat, sequente silentio. |
2 | Itaque in hoc metro, Montibus acutis, non possumus silere post dactylum tempus unum, quod post spondeum in superiore poteramus; ne non iam dactylus, sed creticus sentiatur: atque ita non duobus minus plenis pedibus, quod nunc demonstramus, sed pleno dichorio et ultimo spondeo metrum constare videatur, duum temporum silentio in fine reddendo. |
3 | Sed illud notandum est, in principio posito minus pleno pedi, aut ibidem reddi debitum per silentium, sicuti est, Iam satis terris nivis atque dirae: aut in fine, velut, Segetes meus labor. |
4 | Minus autem pleno pedi qui in fine ponitur, aut ibidem restitui silentio, quod debetur, ut in illo, Ite igitur Camoenae: aut in aliquo de mediis loco, veluti in hoc, Ver blandum viget arvis, adest hospes hirundo. |
5 | Unum enim tempus quod debetur ultimo bacchio, vel post totum numerum sileri potest, vel post primum eius numeri pedem molossum, vel secundum ionicum a minore. |
6 | Quod vero mediis forte minus plenis pedibus debiti est, non nisi ibidem reddi potest: ut est, Tuba terribilem sonitum dedit aere curvo. |
7 | Si enim sic metiamur hoc metrum, ut primum faciamus anapaestum, secundum ionicum quemlibet in syllabis quinque, soluta scilicet longa vel prima vel ultima in duas breves, tertium choriambum, ultimum bacchium: tria erunt tempora in debito, unum extremo bacchio reddendum, et duo anapaesto primo, ut sena compleantur. |
8 | Sed hoc totum spatium trium temporum in fine sileri potest. |
9 | At si ab integro pede incipias, quinque syllabas primas pro quolibet ionico metitus, sequitur choriambus: inde iam pedem integrum non invenies: quocirca unius longae spatio silere oportebit: quo annumerato, choriambus alter implebitur; bacchio reliquo metrum clausuro, cui tempus unum debitum silebis in fine. |
10 | Unde iam esse opinor perspicuum, cum in mediis siletur locis, aut ea restitui tempora quae in fine debentur, aut ea quae ibi debentur ubi siletur. |
11 | Sed aliquando non est necesse ut sileatur in mediis, cum potest aliter metrum metiri, ut in eo quod paulo ante posuimus. |
12 | Aliquando autem necesse est, ut in hoc, Vernat temperies, aurae tepent, sunt deliciae: nam manifestum est istum numerum, aut quaternorum temporum, aut senorum pedibus currere. |
13 | Si quaternorum, silendum est unum tempus post syllabam octavam, et in fine duo; metiatur primo spondeus, secundo dactylus, tertio spondeus, quarto dactylus annumerato post longam silentio, quia post brevem non oportet, quinto spondeus, sexto dactylus, ultima longa qua numerus clauditur, cui duo tempora debita silentur in fine. |
14 | Si autem senorum temporum hic metimur pedes, primus erit molossus, secundus ionicus a minore, tertius creticus qui fit dichorius adiuncto silentio unius temporis, quartus ionicus a maiore et longa ultima, post quam quatuor tempora silebuntur. |
15 | Posset aliter, ut una longa in principio locaretur, quam sequeretur ionicus a maiore, deinde molossus, deinde bacchius, qui fieret antispastus adiuncto silentio unius temporis; ultimus choriambus metrum clauderet, ita ut quatuor temporum in fine silentium redderetur uni longae in principio constitutae. |
16 | Sed aures istam dimensionem repudiant; quia pars pedis in principio collocata, nisi maior quam dimidia fuerit, non recte illi post plenum pedem finali silentio redditur ubi debetur: sed aliis interpositis pedibus, scimus quidem quantum debeatur; sed non comprehenditur sensu, ut tanto spatio sileatur, nisi minus debeatur in silentio quam positum est in sono: quia cum maiorem partem pedis vox peregerit, minor quae reliqua est, ubicumque facile occurrit. |
17 | Quamobrem metri quod sub hoc exemplo posuimus, Vernat temperies, aurae tepent, sunt deliciae: cum sit una necessaria, quam diximus, dimensio, si post decimam eius syllabam tempus unum sileatur, et quatuor in fine; est alia voluntaria, si quis post sextam syllabam velit silere duo tempora, et unum post undecimam, et duo in fine: ut sit in principio spondeus, sequatur hunc choriambus, tertio spondeo silentium duum temporum annumeretur, ut vel molossus vel a minore ionicus fiat, quartus bacchius adiuncto itidem silentio unius temporis fiat antispastus, quinto choriambo numerus terminetur in voce, duobus temporibus in fine per silentium redditis in principio locato spondeo. |
18 | Est item alia. |
19 | Si enim velis, post sextam syllabam unum tempus silebis, et post decimam unum, post undecimam tantumdem, et duo in fine: ut sit primus spondeus, secundus choriambus, tertius palimbacchius fiat antispastus uno silentii tempore annumerato, quartus spondeus fiat dichorius unius temporis interiecto, et unius temporis consequente silentio, choriambus ultimus numerum claudat, ita ut silcamus duo tempora in fine, quae primo debentur spondeo. |
20 | Est et tertia dimensio, si post primum spondeum tempus unum sileatur, et reliqua quae in proximo superiore serventur; nisi quod in huius fine unum tempus silebitur, quia spondeus ille qui solet in principio locari, consequente unius temporis silentio factus est palimbacchius, ut plus uno tempore nihil ei debeatur, quod in fine silendum est. |
21 | Unde iam perspicis metris interponi silentia, quaedam necessaria, quaedam voluntaria: et necessaria quidem, cum aliquid pedibus debetur implendis; voluntaria vero, cum pleni sunt pedes atque integri. |
22 | Quod autem superius dictum est, amplius quatuor temporibus silendum non esse, de necessariis silentiis dictum est, ubi debita tempora explentur. |
23 | Nam in iis quae voluntaria silentia nominavimus, licet etiam pedem sonare, et pedem silere: quod si paribus intervallis fecerimus, non erit metrum, sed rhythmus, nullo certo fine apparente unde redeatur ad caput. |
24 | Quamobrem si exempli gratia silentiis velis distinguere, ut post primum pedem alterius pedis tempora sileas, non hoc perpetuo servandum est. |
25 | Licet autem varietate qualibet connumeratis silentiis usque ad legitima tempora metrum producere, velut in hoc, Nobis verum in promptu est, tu si verum dicis. |
26 | Licet hic post primum spondeum quatuor tempora silere, et alia quatuor post sequentes duos: post tres autem finales nihil silebitur; iam enim triginta duo tempora terminata sunt. |
27 | Sed multo est aptius, et quodammodo iustius, ut vel in fine tantum, vel etiam in medio et fine sileatur, quod subtracto uno pede fieri potest, ut ita sit: Nobis verum in promptu est, tu dic verum. |
28 | Hoc et in metris caeterorum pedum tenendum est, scilicet necessariis silentiis, sive finalibus sive mediis reddi debita, ut pedes impleantur: non autem sileri oportere amplius quam pedis partem, quam levatio positiove occupant. |
29 | Voluntariis autem silentiis et partes pedum et integros pedes silere conceditur, sicut exemplis supra editis monstravimus. |
30 | Sed hactenus interponendorum silentiorum ratio tractata sit. |