1 | M. Attende ergo utrum bene sonet, cum ita pronuntio, ut post tres primas syllabas unum tempus sileam: ita enim in fine nihil debebitur, ut decenter ibi possit esse dichorius. |
2 | D. Iucundissime sonat. |
3 | M. Hoc quoque igitur adiungamus arti, ut non solum in fine, sed et ante finem cum oportet sileamus. |
4 | Tunc autem oportet, cum id quod debetur implendis temporibus pedum, aut indecenter siletur in fine propter ultimam brevem, ut in hoc quod dictum est; aut cum duo constituuntur non pleni pedes, unus in capite, alter in fine, qualis iste est, Gentiles nostros inter oberrat equos. |
5 | Sensisti enim, ut opinor, me post quinque syllabas longas, moram duorum temporum siluisse, et tantumdem in fine silendum est, dum reditur ad caput. |
6 | Si enim hoc metrum ad legem sex temporum metiaris; erit tibi primus spondeus, secundus molossus, tertius choriambus, quartus anapaestus. |
7 | Spondeo igitur debentur duo tempora ut sex temporum pedem impleat, et anapaesto: itaque duo silentur post molossum ante finem, et duo post anapaestum in fine. |
8 | Si autem ad legem temporum quatuor; una longa erit in capite, deinde duos metimur spondeos, deinde duos dactylos, et post una longa concludet. |
9 | Silemus itaque duo tempora post geminum spondeum ante finem, et duo in fine, ut ambo pedes impleantur, quorum dimidias partes in capite atque in extremo posuimus. |
10 | Nonnunquam tamen quod duobus non plenis pedibus debetur in principio ac fine collocatis, finali tantum silentio redditur; si tantum sit ut dimidii spatium pedis non excedat, qualia haec duo sunt: Silvae laborantes, geluque Flumina constiterint acuto. |
11 | Horum enim prius incipit a palimbacchio, inde excurrit in molossum, et bacchio terminatur: silentur ergo duo tempora; quorum unum bacchio, alterum palimbacchio cum reddideris, sena ubique tempora implebuntur. |
12 | Hoc autem posterius dactylo inchoatur, inde pergit in choriambum, clauditur bacchio: tria igitur tempora silere oportebit; hinc unum bacchio, duo dactylo redhibebimus, ut in omnibus sint sena tempora. |
13 | Prius autem redditur quod debetur implendo extremo pedi, quam in principio constituto. |
14 | Nec aliter omnino fieri aures sinunt. |
15 | Nec mirum: id enim cum repetimus, adiungitur capiti quod prorsus extremum est. |
16 | Itaque in hoc metro quod dictum est, Flumina constiterint acuto: cum tria tempora senis utique implendis debeantur, si ea non silentio velis, sed voce reddere, possintque reddi et per iambum, et per chorium, et per tribrachum, quia omnes terna tempora possident; nullo modo ea per chorium reddi sensus ipse permittit, in quo prior est longa syllaba, brevis posterior: id enim prius sonare debet, quod bacchio debetur extremo, id est brevis syllaba; non longa, quae dactylo primo. |
17 | Licet hoc explorare his exemplis: Flumina constiterint acuto gelu. |
18 | Flumina constiterint acute gelida. |
19 | Flumina constiterint in alta nocte. |
20 | Cui dubium est, duo illa suaviter repeti, hoc autem tertium nullo modo? Item cum singula tempora singulis debentur pedibus minus plenis, si ea voce reddere velis, non sinit sensus in unam syllabam coarctari; mira omnino iustitia. |
21 | Non enim convenit, quod separatim reddendum est, non etiam constitui separatim. |
22 | Quocirca in illo metro, Silvae laborantes, geluque, si unam longam pro silentio fini addas, sicuti est, Silvae laborantes gelu duro, non probant aures; sicut probant cum dicimus, Silvae laborantes gelu et frigore. |
23 | Quod satiatissime sentis, cum singula repetis. |
24 | Item non oportet cum duo minus pleni pedes ponuntur, maiorem in principio quam in fine poni; nam et hoc condemnat auditus, tanquam si dicas, Optimum tempus adest tandem, ut primus pes sit creticus, secundus choriambus, tertius spondeus; ut tria tempora sileamus, quorum duo debentur ultimo spondeo ad sena implenda, et unum primo cretico. |
25 | At si ita dicatur, Tandem tempus adest optimum, eadem interposita trium temporum mora in silentio, quis non sentiat iucundissime repeti? Quare aut tanti spatii decet esse in fine minus plenum pedem, quanti est in principio, ut illud, Silvae laborantes, geluque: aut minorem in principio, et in fine maiorem, veluti est, Flumina constiterint acuto. |
26 | Neque iniuria, quia ubi est aequalitas, nulla discordia: ubi autem dispar est numerus, si a minore ad maiorem veniamus, ut in numerando solet, facit rursus ipse ordo concordiam. |
27 | Ex quo illud est etiam consequens, ut cum ii de quibus agitur, minus pleni ponuntur pedes, si duobus locis interponitur silentium, id est ante finem et in fine; tantum ante finem sileatur quantum debetur extremo, tantum autem in fine quantum scilicet primo: quia medium tendit ad finem; a fine vero ad principium redeundum est. |
28 | Si autem utrique tantumdem debetur, nulla controversia est quin tantum ante finem quantum in fine silendum sit. |
29 | Sileri autem oportet non nisi ubi terminatur pars orationis. |
30 | In iis autem numeris qui non verbis fiunt, sed aliquo pulsu vel flatu, vel ipsa etiam lingua, nullum in hac re discrimen est, post quam vocem percussionemve sileatur; modo ut legitimum secundum supradictas rationes intercedat silentium. |
31 | Quamobrem et a duobus potest minus plenis pedibus metrum incipere, si tamen utriusque coniunctum spatium minus non sit, quam posset esse unius et dimidii pedis; nam supra diximus, tum recte poni duos minus plenos pedes, cum id quod debetur ambobus, non transit spatio pedem dimidium: exemplum est, Montes acuti; ut aut in fine tria tempora sileamus, aut unum tempus post spondeum, et duo in fine. |
32 | Aliter enim hoc metrum convenienter metiri non potest. |