1 | M. Essent quidem, nisi tria detrahenda essent, quia post secundum epitritum dictum est iambum male poni. |
2 | Sed hoc quidem bene se habet: quare iam dic mihi, quomodo tibi aurem tangat metrum hoc, Triplici vides, ut ortu Triviae rotetur ignis. |
3 | D. Persuaviter. |
4 | M. Potesne dicere quibus pedibus constet? D. Non possum: neque enim invenio quomodo sibi congruant quos metior: sive enim pyrrhichium a capite constituam, sive anapaestum, sive paeonem tertium, non his conveniunt qui sequuntur: et invenio hic quidem creticum post tertium paeonem, ut reliqua sit longa syllaba, quam creticus post se non respuit collocari; sed his pedibus hoc metrum constare recte non posset, nisi interposito silentio trium temporum: nunc vero nihil siletur, cum hoc repetendo permulcet auditum. |
5 | M. Vide igitur, utrum incipere debeat a pyrrhichio, deinde metiamur dichorium, tum spondeum, qui complet tempora, quorum duo sunt in principio: potest item caput tenere anapaestus, deinde diiambus metiri, ut extrema longa collocata cum quatuor temporibus anapaesti perficiat sex tempora, quae cum diiambo conveniunt, ex quo intelligas licet, partes pedum non solum in fine poni, sed etiam in capite metrorum. |
6 | D. Iam intelligo. |
7 | M. Quid, si demam unam ultimam longam, ut tale sit metrum, Segetes meus labor: nonne animadvertis cum silentio duorum temporum repeti? Ex quo manifestum est, et aliquam partem pedis posse in principio metri poni, et aliquam in fine, et aliquam in silentio. |
8 | D. Et hoc manifestum est. |
9 | M. Sed hoc fieri si dichorium metiaris integrum in hoc metro; nam si diiambum, et a capite anapaestus ponatur, cernis patrem pedis in principio positam, quae habet iam quatuor tempora: duo autem quae debentur, silentur in fine. |
10 | Ex quo discimus, posse metrum incipere a parte pedis, et desinere ad plenum pedem, sed nunquam sine silentio. |
11 | D. Et hoc perspicuum est. |
12 | M. Quid? hoc metrum potesne metiri et dicere quibus pedibus constet? Iam satis terris nivis, atque dirae Grandinis misit Pater, et rubente Dextera sacras iaculatus arces. (Horat. lib. 1 Carminum, ode 2.) D. Possum constituere in capite creticum, et duos metiri reliquos senum temporum pedes, unum ionicum a maiori, alterum dichorium, et silere unum tempus quod adiungitur cretico ut sex tempora compleantur. |
13 | M. Nonnihil defuit considerationi tuae: nam cum dichorius est in fine, restante silentio, ultima eius quae brevis est, pro longa accipitur. |
14 | An hoc negabis? D. Imo fateor. |
15 | M. Non ergo constitui decet in fine dichorium, nisi nullo in repetitione consequente silentio, ne non iam dichorius, sed epitritus secundus sentiatur. |
16 | D. Manifestum est. |
17 | Quomodo ergo metiemur hoc metrum? D. Nescio. |