Augustinus, De musica, 4, CAPUT XII. - Summa omnium metrorum.
1 | M. Age nunc, redde mihi omnium metrorum numerum, si placet, quae iam tractavimus; id est eorum quae a suis plenis pedibus incipiunt, clauduntur autem aut suis pedibus plenis, ita ut silentium, cum ad caput reditur, non interponamus; aut non plenis pedibus cum silentio, quos tamen eis congruere ratio docuit; incipiente numero a duobus non plenis usque ad octo plenos, ita tamen ut triginta duo tempora non excedantur. |
2 | D. Operosum quidem est quod imponis, est tamen operae pretium. |
3 | Sed memini nos paulo ante iam pervenisse ad septuaginta septem metra a pyrrhichio usque ad tribrachum, cum illi binarum syllabarum pedes quatuordecim singuli crearent, quae fiunt simul quinquaginta et sex. |
4 | Tribrachus autem viginti et unum, propter geminam divisionem. |
5 | His igitur septuaginta et septem addimus quatuordecim dactyli, et anapaesti totidem: pleni enim si locentur nullo silentio, incipiente metro a duobus usque ad octo pedes, septena pariunt; additis vero semipedibus cum silentio, incipiente metro ab uno pede, et semipede perveniente ad septem et semis, alia septena. |
6 | Et fiunt iam omnia centum et quinque. |
7 | Bacchius vero non potest metrum suum ad octo pedes perducere, ne triginta duo tempora transeat, neque quisquam quinum temporum pes; sed possunt isti usque ad sex pervenire. |
8 | Bacchius ergo et qui ei par est, non modo temporibus, sed etiam divisione paeon secundus, a duobus pedibus usque ad sex procedentes cum integri ordinantur sine silentio, quina metra pariunt; cum silentio autem incipientes ab uno semipede, et ad quinque semipedes pervenientes, alia quina cum una longa post eos ponitur, et item quina cum brevis et longa: quindena igitur creant, quae in summam redacta triginta sunt. |
9 | Et fiunt iam metra omnia centum et triginta quinque. |
10 | Creticus vero, et qui pariter dividuntur, paeones primus et quartus, quoniam post illos et unam longam, et iambum, et spondeum, et anapaestum licet ponere, ad septuaginta quinque perveniunt: cum enim tres sint pedes, quina creant sine silentio, cum silentio autem viginti, quae simul, ut dictum est, fiunt quinque et septuaginta, quibus additis superiori summae, decem et ducenta complentur. |
11 | Palimbacchius et qui ei divisione concordat tertius paeon, quina pariunt integri sine silentio: cum silentio autem quina cum una longa, quina cum spondeo, quina cum anapaesto. |
12 | Haec addimus ad maiorem summam, et habemus metra omnia ducenta quinquaginta. |
13 | Molossus et caeteri sex temporum pedes, qui cum illo simul septem fiunt, quaterna creant integri: cum silentio autem quoniam et una longa post unumquemque eorum locari potest, et iambus, et spondeus, et anapaestus, et bacchius, et creticus, et paeon quartus; vicena et octona complent, quae simul fiunt centum nonaginta sex, quae ducta cum illis quaternis ducenta viginti quatuor complentur: sed hinc octo deducendi sunt, quia post dichorium iambus, et post antispastum spondeus male ordinantur. |
14 | Reliqua sunt ducenta sexdecim, quae addita maiori summae, faciunt metra omnia quadringenta sexaginta sex. |
15 | Proceleumatici ratio haberi non potuit cum his pedibus quibus congruit, propter semipedes qui post hunc plures ponuntur. |
16 | Nam et una syllaba longa post eum poni potest cum silentio, sicut post dactylum et eius consortes ut duo, et tres breves ut unum tempus sileatur; quo efficitur ut ultima brevis pro longa accipiatur. |
17 | Epitriti metra gignunt terna integri, incipiente metro a duobus pedibus, perveniente ad quatuor: si enim addas quintum, triginta duo tempora, quod non oportet, excedes. |
18 | Cum silentio vero primus et secundus epitritus terna post locato iambo, terna bacchio, terna cretico, terna paeone quarto; quae fiunt cum illis ternis quae sunt sine silentio, triginta. |
19 | Tertius vero et quartus epitriti tres ante silentium gignunt, cum spondeo terna, et terna cum anapaesto, terna cum molosso, terna cum ionico minore, terna cum choriambo; quae fiunt simul cum illis ternis, quae sine silentio genuerunt, triginta et sex. |
20 | Ergo epitriti omnes sexaginta et sex metra pariunt: quae cum viginti et uno proceleumatici, superiori summae addita, faciunt quingenta quinquaginta tria. |
21 | Dispondeus restat gignens et ipse tria integer; adhibito autem silentio cum spondeo tria, et tria cum anapaesto, tria cum molosso, tria cum ionico a minore, tria cum choriambo: quae in summam ducta cum illis tribus quae creat integer, fiunt decem et octo. |
22 | Ita erunt metra omnia quingenta septuaginta et unum. |