Augustinus, De musica, 4, CAPUT XI. - Iambus post dichorium male ponitur.
1 | M. Imo non ego, sed tu, cum aurem ad iudicandum adhibueris: nam quaero a te, utrum cum dico et plaudo istud metrum, Verus optimus; et hoc, Verus optimorum; et hoc, Veritatis inops: tam iucunde hoc tertium quam illa superiora tuus sensus accipiat; quod ea repetendo, et cum debitis silentiis plaudendo facile iudicabit. |
2 | D. Manifestum est quod iucunde illa, hoc iniucunde accipiat. |
3 | M. Non ergo recte post dichorium iambus ponitur. |
4 | D. Ita est. |
5 | M. Recte autem poni posse post caeteros assentitur quisquis haec metra cum disciplina interponendorum silentiorum repetierit. |
6 | Fallacem cave.
|
7 | Male castum cave.
|
8 | Mutiloquum cave.
|
9 | Fallaciam cave.
|
10 | Et invidum cave.
|
11 | Et infirmum cave. |
12 | D. Sentio quod dicis, et approbo. |
13 | M. Vide etiam utrum te nihil offendat, cum interposito duorum temporum silentio, hoc metrum repetitum inaequale pergit. |
14 | Num enim ita sonet ut ista? Veraces regnant.
|
15 | Sapientes regnant.
|
16 | Veriloqui regnant.
|
17 | Prudentia regnat.
|
18 | Boni in bonis regnant.
|
19 | Pura cuncta regnant.
|
20 | D. Imo haec aequaliter et suaviter, illud autem absurde. |
21 | M. Hoc ergo tenebimus in metris sex temporum pedum, dichorium iambo, antispastum spondeo male claudi. |
22 | D. Tenebimus sane. |
23 | M. Quid? causam cur ita sit nonne approbabis, si animadverteris levatione ac positione in duas partes dividi pedem, ita ut si qua in eo syllaba media est, vel una vel duae, aut uni parti attribuantur priori vel posteriori, aut in utramque partiantur? D. Novi quidem istuc, et verum est: sed quid ad rem? M. Hoc quoque attende quod dicam, tum videbis facilius quod requiris. |
24 | Nam manifestum tibi esse arbitror, alios esse sine mediis syllabis pedes, ut pyrrhichius, et caeteri binarum syllabarum; alios in quibus medium aut primae parti, aut extremae, aut utrique, aut neutri, spatio conveniat: primae, ut in anapaesto, vel in palimbacchio, vel in paeone primo: extremae, ut in dactylo vel in bacchio, vel in paeone quarto: utrique, ut in tribracho, sive in molosso, sive in choriambo, sive in quolibet ionico: neutri, ut in cretico, sive in paeonibus secundo et tertio, sive in diiambo, dichorio, antispasto. |
25 | Nam qui pedes in tres aequales partes dividi possunt, media pars in his convenit cum prima et extrema; qui autem non possunt, aut cum prima tantum, aut cum extrema, aut cum neutra. |
26 | D. Et hoc aeque scio, et quo tendat exspecto. |
27 | M. Quo tandem putas, nisi ut videas iambum post dichorium ideo male poni cum silentio, quia medium eius est, nec primae parti aequale nec extremae, et idcirco a levatione ac positione discordat? Hoc etiam de spondeo intelligitur, qui similiter post antispastum cum silentio non amat poni. |
28 | An quidquam tibi adversum ista dicendum est? D. Mihi vero nihil? nisi quod ista offensio quae fit auribus, cum ita hi pedes collocantur, in comparatione fit eius suavitatis, quae oblectat auditum, cum post caeteros senum temporum hi cum silentio ponuntur pedes. |
29 | Nam si aliis tacitis me consuleres quemadmodum sonarent, exemplis subiectis, aut post dichorium iambus, aut post antispastum spondeus, cum silentio positi; dicam quod sentio, fortasse approbarem et laudarem. |
30 | M. Non equidem resisto tibi. |
31 | Satis est mihi tamen, quod haec collocatio in comparatione talium numerorum, sed melius sonantium, sicut dicis, offendit: eo enim est improbanda, quod cum eiusdem generis etiam illi sint pedes, quos his semipedibus clausos labi iucundius confitemur, ab iis discrepare non debuit. |
32 | Sed nonne tibi videtur secundum istam rationem, nec post epitritum secundum iambum cum silentio poni oportere? Nam et in hoc pede iambus ita medium locum tenet, ut nec prioris nec posterioris partis temporibus aequetur. |
33 | D. Cogit me superior ratio concedere. |