Augustinus, De musica, 4, CAPUT X. - Pleno pedi quid addatur ante silentium.
1 | M. Iam ergo, si placet, me audiente atque iudicante, tu ipse per caetera excurre, et quid ponatur post plenum pedem, quando silentio reliquum impletur in omnibus pedibus qui restant, exsequere. |
2 | D. Brevissimum iam, opinor, atque facillimum est quod requiris: nam quod de bacchio dictum est, id etiam de secundo paeone dici potest. |
3 | Post creticum autem et unam longam syllabam licet ponere, et iambum, et spondeum; ita ut aut tria tempora, aut duo, aut unum sileatur. |
4 | Quod autem de hoc dictum est, id et in primum et in ultimum paeonem cadit. |
5 | Iam post palimbacchium vel unam longam vel spondeum collocari decet, quocirca et in hoc metro aut tria tempora, aut unum silebitur. |
6 | Eadem conditio est paeonis tertii. |
7 | Sane ubicumque spondeus, ibi et anapaestus iure ponitur. |
8 | Post molossum vero, quod ad eius attinet divisionem, aut unam longam ut quatuor, aut duas ponimus ut duo tempora sileamus. |
9 | Sed quoniam et censu et ratione exploratum est, ordinari cum eo posse omnes senum temporum pedes, erit post eum locus et iambo, et tria tempora silenda remanebunt; erit et cretico, et unum tacebitur; hac conditione erit et bacchio. |
10 | At si in duas breves primam cretici, et secundam bacchii solverimus, erit et paeoni quarto. |
11 | Quod autem de molosso, id etiam de caeteris sex temporum pedibus dixerim. |
12 | Iam proceleumaticum arbitror ad caeteros qui quatuor temporibus constant, esse referendum, nisi cum tres breves post eum locamus. |
13 | Quod ita est ac si anapaestum locemus, propter ultimam syllabam quae cum silentio longa accipi solet. |
14 | Primo vero epitrito iambus recte subiungitur, et bacchius et creticus et paeon quartus. |
15 | Hoc dictum sit et de secundo, ut tempora sileantur aut quatuor, aut duo. |
16 | Duos autem reliquos epitritos recte possunt consequi spondeus et molossus: ita ut primam spondei, et primam vel secundam molossi in duas breves solvere liceat. |
17 | Ergo in his metris aut tria tempora, aut unum tacebitur. |
18 | Dispondeus restat, post quem si posuerimus spondeum, quatuor tempora silenda erunt; si molossum, duo, manente licentia solvendi longam in duas breves, vel in spondeo, vel in molosso, excepta ultima. |
19 | Habes quod me excurrere voluisti. |
20 | Nisi aliquid forte emendabis. |