Augustinus, De musica, 4, CAPUT IX. - De bacchio.
1 | M. Optime omnino atque sequaciter. |
2 | Sed quid tibi tandem videtur de anapaesto? an eadem ratio est? D. Prorsus eadem. |
3 | M. Iam ergo bacchium consideremus, si placet, et dic mihi quod primum eius metrum est. |
4 | D. Quatuor syllabas puto esse, unam brevem, et tres longas, quarum duae ad bacchium pertinent, una vero ultima ad inchoationem eius pedis qui cum bacchio poni potest; ut id quod ei debetur, sit in silentio: in aliquo tamen exemplo vellem hoc auribus explorare. |
5 | M. Facile quidem est exempla subiicere, quibus tamen non te arbitror ita ut superioribus posse delectari: nam isti quinum temporum pedes, ut etiam septenum, non tam suaviter currunt, quam ii qui aut in aequas partes dividuntur, aut in simplam et duplam, vel in duplam et simplam; tantum interest inter sesquatos motus et aequales aut complicatos, de quibus satis in primo illo nostro sermone tractavimus. |
6 | Itaque hos pedes, quinque ac septem scilicet temporum, uti aspernantius poetae, ita soluta libentius assumit oratio: quod videri facilius in exemplis quae postulasti, potest: nam ista sunt, Laborat magister docens tardos. |
7 | Hoc revolve interposito trium temporum silentio, quod ut sentires facilius, ideo post tres pedes longam syllabam posui, quod est initium cretici, qui cum bacchio poni potest. |
8 | Nec ad primum metrum exemplum dedi quod est quatuor syllabarum, ne unus pes non esset satis ad commonendum sensum tuum, quantum post illum atque unam longam silere deberes. |
9 | Quod ecce nunc edam, atque ipse repetam, ut in meo silentio tria tempora sentias: Labor nullus, Amor magnus. |
10 | D. Satis apparet solutae orationi hos esse congruentiores pedes, et nihil opus est exemplis caetera excurrere. |
11 | M. Verum dicis: sed num tibi cum silendum est, una tantum longa videtur poni posse post bacchium? D. Non sane; sed etiam brevis et longa, qui eiusdem bacchii semipes primus est: nam si nobis inchoare creticum licuit, quia cum eodem bacchio poni potest; quanto magis id de ipso bacchio facere licebit, cum praesertim non totum de cretico posuerimus quod primae parti bacchii sit aequale temporibus? |