monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De musica, 4, VI. - De metro spondiaco. <<<     >>> VIII. - De dactylo.

Augustinus, De musica, 4, CAPUT VII. - Tribrachi metra quot sint.

1 D. Nec de spondeo habeo quod requiram, veniamus ad tribrachum.
2 M. Ita vero.
3 Sed cum omnes quatuor superiores pedes, de quibus dictum est, quatuordena metra pepererint, quae fiunt simul sex et quinquaginta, plura sunt exspectanda de tribracho.
4 In illis enim cum spatium semipedis in silentio est, plus una syllaba non siletur: in hoc autem cum silemus, num censes unius brevis syllabae spatio tantummodo sileri oportere, an et duarum brevium mora silentio contineri potest? quandoquidem nemo dubitaverit duplicem huius esse divisionem: namque aut ab una incipit, et finitur ad duas; aut contra incipiens a duabus, una terminatur.
5 Quare hunc necesse est viginti et unum metra procreare.
6 D. Verissimum est.
7 Nam incipiunt a quatuor brevibus, ut duo tempora sileamus: deinde quinque sunt, ubi unum silemus: tertio sex, ubi nihil silendum est: quarto septem, ubi rursus duo tempora silenda sunt: inde octo, ubi unum: sexto novem, ubi nullum.
8 Atque ita cum singulae adduntur, donec ad viginti quatuor syllabas veniatur, qui octo sunt tribrachi, viginti unum omnino metra complentur.
9 M. Expeditissime rationem secutus es: sed censesne ubique a nobis exempla esse promenda; an ea quae illis quatuor primis pedibus subiecimus, satis putandum est luminis caeteris esse praebitura? D. Meo quidem iudicio satis.
10 M. Nec ego nunc aliud requiro quam tuum.
11 Verumtamen quoniam iam optime scis in pyrrhichiis metris mutato plausu posse tribrachos percuti; quaero, utrum pyrrhichii primum metrum possit etiam tribrachi metrum habere.
12 D. Non potest: maius enim metrum oportet esse quam pedem.
13 M. Quid, secundum? D. Potest: nam breves quatuor pyrrhichii duo sunt, tribrachus unus et semipes, ita ut ibi nullum, hic duo tempora sileamus.
14 M. Mutato igitur plausu habes in pyrrhichiis etiam tribrachi exempla usque ad sexdecim syllabas, id est usque ad quinque tribrachos et semipedem, quibus debes esse contentus: caetera enim potes vel voce vel aliquo plausu per te ipse contexere.
15 Si tamen adhuc aurium sensu explorandos huiuscemodi numeros arbitraris.
16 D. Faciam equidem quod videbitur: videamus quae restant.
Augustinus HOME

bmv384.85 bnf7231.148

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik