monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De musica, 4, IV. - De metro iambico. <<<     >>> VI. - De metro spondiaco.

Augustinus, De musica, 4, CAPUT V. - De metro trochaico.

1 D. Trochaeus sequitur, prome trochaica: nam ista se habent optime.
2 M. Faciam, et eodem modo quo iambica: Optimi Non egent.
3 Veritate, Non egetur.
4 Veritas sat est, Semper haec manet.
5 Veritas vocatur Ars Dei supremi.
6 Veritate factus est mundus iste quem vides.
7 Veritate facta cuncta Quaeque gignier videmus.
8 Veritate facta cuncta sunt, Omniumque forma veritas.
9 Veritate cuncta facta cerno.
10 Veritas manet, moventur ista.
11 Veritate facta cernis omnia,
Veritas manet, moventur omnia.
12 Veritate facta cernis ista cuncta,
Veritas tamen manet, moventur ista.
13 Veritate facta cuncta cernis optime,
Veritas manet, moventur haec, sed ordine.
14 Veritate facta cuncta cernis ordinata,
Veritas manet, novans movet quod innovatur.
15 Veritate facta cuncta sunt, et ordinata sunt,
Veritas novat manens, moventur ut noventur haec.
16 Veritate facta cuncta sunt, et ordinata cuncta,
Veritas manens novat, moventur ut noventur ista.
Augustinus HOME

bmv384.84 bnf7231.147

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik