1 | M. Age, nunc ordine de his quoque renuntia pyrrhichiis: Quid erit homo Qui amat hominem, Si amet in eo Fragile quod est? Amet igitur Animum hominis, Et erit homo Aliquid amans. |
2 | Quid haec videntur? D. Quid nisi suavissime atque integerrime currere? M. Quid ista? Bonus erit amor, Anima bona sit: Amor inhabitat, Et anima domus. |
3 | Ita bene habitat, Ubi bona domus; Ubi mala, male. |
4 | D. Etiam ista continuata suavissime accipio. |
5 | M. Nunc tres semis pedes, vide: Animus hominis est Mala bonave agitans. |
6 | Bona voluit, habet; Mala voluit, habet. |
7 | D. Haec quoque interposito unius temporis silentio, iucunda sunt. |
8 | M. Sequuntur quatuor pleni pyrrhichii; hos accipe, et iudica: Animus hominis agit Ut habeat ea bona, Quibus inhabitet homo, Nihil ibi metuitur. |
9 | D. In his quoque certa et iucunda mensura est. |
10 | M. Audi iam nunc novem syllabas breves; audi et iudica: Homo malus amat et eget; Malus etenim ea bona amat, Nihil ubi satiat eum. |
11 | D. Prome nunc quinque pyrrhichios. |
12 | M. Levicula fragilia bona, Qui amat homo, similiter habet. |
13 | D. Iam hoc sat est, et probo; nunc adde semipedem. |
14 | M. Faciam: Vaga levia fragilia bona, Qui amat homo, similis erit eis. |
15 | D. Bene prorsus; ei sex iam exspecto pyrrhichios. |
16 | M. Et hos audi: Vaga levicula fragilia bona, Qui adamat homo, similis erit eis. |
17 | D. Satis est; adde semipedem. |
18 | M. Fluida levicula fragilia bona Quae adamat anima, similis erit eis. |
19 | D. Sat est, et bene est; da iam septem pyrrhichios. |
20 | M. Levicula fragilia gracilia bona, Quae adamat animula, similis erit eis. |
21 | D. Accedat his semipes; nam hoc eleganter se habet. |
22 | M. Vaga fluida levicula fragilia bona, Quae adamat animula, fit ea similis eis. |
23 | D. Octo pedes iam restare video, ut iam istas minutias evadamus. |
24 | Quanquam enim approbent aures naturali quadam dimensione quod sonas, nolim te tamen tot breves syllabas quaerere; quas, ni fallor, contextas invenire in coniunctione verborum difficilius est, quam si eis miscere longas liceret. |
25 | M. Nihil te fallit, et ut tibi probem gratulationem meam, quod hinc aliquando transire permittimur, metrum quod restat huius generis sententia feliciore componam: Solida bona bonus amat, et ea qui amat habet. |
26 | Itaque nec eget amor, et ea bona Deus est. |
27 | D. Habeo cumulatissime perfecta metra pyrrhichii. |
28 | Sequuntur iambica, de quibus mihi singulis bina exempla sufficiunt, quae nulla interpellatione audire delectat. |