monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De musica, 4, PRIMUM. - Ultima syllaba quare indifferens in metro. <<<     >>> III. - Pyrrhichiorum metrorum ordo et numerus.

Augustinus, De musica, 4, CAPUT II. - Quot syllabis minimum constituatur pyrrhichium metrum: quamdiu quoque silendum.

1 M. Videsne etiam illud, cum dicimus minimum metrum esse pyrrhichium tres breves syllabas, ut unius brevis spatio sileatur, dum ad initium revertimur; nihil interesse, utrum hoc metrum, an pedes anapaestos repetamus? D. Iam hoc quidem paulo ante illa percussione percepi.
2 M. Nonne ergo quidquid hic est confusum, distinguendum aliqua ratione arbitraris? D. Omnino arbitror.
3 M. Dic utrum aliam videas esse rationem, quae ista distinguat, nisi ut metrum pyrrhichium non illud sit minimum, quod tibi videbatur in tribus brevibus, sed in quinque.
4 Post unum enim pedem ac semipedem silere mora semipedis eius qui debetur implendo pedi, atque ita redire ad initium, et hoc minimum metrum in pyrrhichio constituere non nos sinit anapaesti parilitas, ut iam demonstratum est: quare post duos pedes et semipedem silendum est illud unum tempus, si confusione carere volumus.
5 D. Cur enim non duo pyrrhichii sunt minimum metrum in pyrrhichio, et quatuor syllabae breves potius, post quas silere opus non sit, quam quinque post quas opus sit? M. Vigilanter quidem, sed non caves ne ab hoc te ita proceleumaticus, ut ab illo anapaestus excludat.
6 D. Verum dicis.
7 M. Placet ergo hic modus in quinque brevibus, et silentio unius temporis? D. Placet vero.
8 M. Videtur mihi oblitum esse te, quemadmodum in rhythmo dixerimus posse discerni utrum pyrrhichio an proceleumatico curreretur.
9 D. Bene admones: nam plausu istos numeros ab invicem distinguendos comperimus: quare iam neque hic istum proceleumaticum metuo, quem plausu adhibito a pyrrhichio discernere potero.
10 M. Cur igitur non eumdem plausum adhibendum vidisti, ut ab illis tribus brevibus, id est pyrrhichio et semipede, post quem oporteret unum tempus silere, discerneretur anapaestus? D. Iam intelligo, et in viam redeo, metrumque in pyrrhichio minimum tres syllabas breves, quae, annumerato silentio, duorum pyrrhichiorum tempus occupant, esse confirmo.
11 M. Probant ergo aures tuae hoc genus numeri: Si aliqua, Bene vis, Bene dic, Bene fac, Animus, Si aliquid, Male vis, Male dic, Male fac, Animus, Medium est.
12 D. Satis probant, praesertim cum iam recordatus sim quemadmodum eos plaudi oporteat, ne cum metro pyrrhichio anapaesti confundantur pedes.
13 M. Vide et ista: Si aliquid es, Age bene, Male qui agit, Nihil agit, Et ideo, Miser erit.
14 D. Suaviter etiam ista se insinuant, nisi uno loco, ubi finis tertii cum initio quarti copulatur.
15 M. Idipsum omnino est, quod a tuis auribus desideravi.
16 Non enim frustra sensus offenditur, cum omnium syllabarum nullo interposito silentio tempora singula exspectat: quam exspectationem profecto fraudat concursus duarum consonantium, t et n, quae praecedentem vocalem longam esse cogunt, et in duo tempora extendunt; quod genus grammatici positione longam syllabam vocant.
17 Sed propter illam ultimae syllabae indifferentiam, nemo criminatur hoc metrum, cum id sincerae atque severae aures etiam sine accusatore condemnent.
18 Nam vide, quaeso, quantum interest, si pro eo quod est, Male qui agit, Nihil agit:
Male qui agit, Homo perit.
19 dicatur, D. Hoc sane liquidum atque integrum est.
20 M. Hoc ergo nos observemus propter musicae sinceritatem, quod poetae non observant propter facilitatem canendi: ut quoties, exempli causa, nobis necesse est aliqua metra interponere, in quibus nihil debetur pedi quod silentio compensetur, eas ponamus ultimas syllabas quas lex eiusdem numeri flagitat; ne cum aliqua offensione aurium et falsitate mensurae, a fine ad initium redeamus; concedentes tamen illis ut ita metra talia finiant, quasi deinceps nihil dicturi, et ideo extremam syllabam seu longam seu brevem impune constituant: nam in continuatione metrorum apertissime convincuntur aurium iudicio, non se debere ponere ultimam, nisi quae ipsius metri iure atque ratione ponenda est.
21 Haec autem continuatio fit, cum pedi nihil debetur propter quod silere cogamur.
22 D. Intelligo, et gratum habeo quod talia polliceris exempla, quibus nullam patiatur sensus iniuriam.
Augustinus HOME

bmv384.79 bnf7231.146

Augustinus, De musica, 4, PRIMUM. - Ultima syllaba quare indifferens in metro. <<<     >>> III. - Pyrrhichiorum metrorum ordo et numerus.
monumenta.ch > Augustinus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik