Augustinus, De musica, 4, CAPUT PRIMUM. - Ultima syllaba quare indifferens in metro.
1 | M. Redeamus ergo ad metri considerationem, propter cuius progressum ac longitudinem de versu tecum aliquid agere coactus sum, cuius tractandi postea nobis est constitutus locus. |
2 | Sed primo illud quaero, utrum non repudies, quod ultimam syllabam, quae metrum terminat, seu longa seu brevis sit, poetae atque horum iudices grammatici nihil ad rem pertinere arbitrati sunt. |
3 | D. Omnino repudio: non enim mihi videtur esse rationis. |
4 | M. Dic mihi, obsecro, quod metrum sit in pyrrhichio minimum. |
5 | D. Tres breves. |
6 | M. Quantum ergo silendum est, dum repetitur? D. Unum tempus, quod est unius brevis syllabae spatium. |
7 | M. Age, iam percute hoc metrum, non voce, sed plausu. |
8 | D. Feci. |
9 | M. Percute etiam hoc modo anapaestum. |
10 | D. Et hoc feci. |
11 | M. Quid tibi visum est interesse? D. Prorsus nihil. |
12 | M. Quid? causam, cur ita sit, potesne dicere? D. Videtur mihi satis apparere: nam quod in illo ad silentium, hoc in isto ad productionem ultimae syllabae refertur; nam eodem modo ibi brevis ultima, ut hic longa, percutitur; et post tantumdem intervallum reditur ad caput. |
13 | Sed ibi quiescitur donec spatium pyrrhichii pedis, hic donec longae syllabae impleatur. |
14 | Ita in utroque par mora est, qua interposita remeamus. |
15 | M. Non igitur absurde illi ultimam syllabam metri, seu longa seu brevis sit, nihil ad rem pertinere voluerunt: ubi enim finis est, silentium sequitur, quantum ad ipsum metrum attinet quod finitur. |
16 | An eos in hac causa repetitionem ullam vel reditum ad caput considerare debuisse existimas, ac non tantummodo quia finitur, quasi deinceps nihil dicendum sit? D. Iam assentior, ultimam syllabam indifferenter esse accipiendam. |
17 | M. Recte. |
18 | Sed si hoc propter silentium fit, quoniam ita consideratus est finis, quasi deinceps nihil soniturus sit qui finierit, et ob hoc spatium temporis in ipsa quiete largissimum nihil distat quae ibi syllaba locetur; nonne illud est consequens, ut ipsa ultimae syllabae indifferentia, quae propter largum spatium conceditur, ad id proficiat, ut sive ibi brevis syllaba sive longa sit, eam sibi aures pro longa vindicent? D. Video plane esse consequens. |