monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, De musica, 3, VIII - Silentia in metris quanta adhiberi oportet. Metrum quod dicatur. <<<    

Augustinus, De musica, 3, CAPUT IX - Quot ad summum temporibus ac pedibus metrum constare possit.

1 M. Age ergo nunc quoniam invenimus unde metrum esse incipiat, inveniamus etiam quousque procedat.
2 Nam metrum incipit a duobus pedibus, sive ipso sono plenis, sive ad implendum quod deest annumerato silentio.
3 Quare oportet te iam respicere ad illam quaternariam progressionem, mihique renuntiare usque ad quot pedes metrum tendere debeamus.
4 D. Facile istud quidem est.
5 Nam octo pedes esse ratio satis docet.
6 M. Quid? illud recordarisne, dixisse nos eum versum a doctis appellatum, qui duobus membris certa ratione dimensis copulatisque constaret? D. Bene memini.
7 M. Cum ergo non sit dictum duobus pedibus, sed duobus membris constare versum, cumque manifestum sit versum non unum pedem habere, sed plures; nonne ipsa res indicat longius membrum esse quam pedem? D. Ita vero.
8 M. At si membra aequalia sint in versu, nonne praeposterari poterit, ut prima pars sine discrimine ultima, et ultima prima fiat? D. Intelligo.
9 M. Ergo ut hoc non accidat, satisque appareat discernaturque in versu aliud esse membrum quo incipit, aliud quo desinit; non possumus recusare inaequalia membra esse oportere.
10 D. Nullo modo.
11 M. Id ergo prius in pyrrhichio consideremus, si placet, in quo iam credo videri tibi minus tribus temporibus membrum esse non posse, quoniam id primum est plus quam pes.
12 D. Assentior.
13 M. Ergo minimus versus quot tempora possidebit? D. Dicerem sex, nisi me illa praeposteratio revocaret.
14 Septem ergo habebit: quia minus quam tria membrum habere non potest; plus autem habere, nondum prohibitum est.
15 M. Recte intelligis.
16 Sed dic quot pedes pyrrhichios habeant septem tempora.
17 D. Tres et semis.
18 M. Debetur ergo unius temporis silentium, dum ad principium reditur, ut spatium pedis possit impleri.
19 D. Debetur sane.
20 M. Hoc annumerato quot tempora erunt? D. Octo.
21 M. Ut ergo minimus, qui etiam primus est pes, minus quam duo; ita minimus qui primus est versus, minus habere quam octo tempora non potest.
22 D. Ita est.
23 M. Quid maximus versus, quo ampliorem esse non oporteat? quot tandem temporum esse debet? Nonne statim videbis, si ad illam progressionem retulerimus animum, de qua toties tam multa dicta sunt? D. Iam intelligo ampliorem quam triginta duum temporum versum esse non posse.
24 M. Quid de metri longitudine? censesne ampliorem esse debere quam versus, cum metrum id quod est minimum, tam minus sit quam minimus versus? D. Non censeo.
25 M. Cum ergo metrum incipiat a duobus pedibus, versus a quatuor; aut illud ab spatio duorum pedum, hoc a quatuor annumerato silentio; metrum autem octo pedes non excedat: nonne cum et versus metrum sit, necesse est eum pedes totidem non excedere? D. Ita est.
26 M. Rursus cum versus non sit longior quam triginta duum temporum, et metrum sit etiam longitudo versus, si coniunctionem duorum membrorum talem non habeat qualis in versu praecipitur, sed tantum certo fine claudatur, neque debeat longius esse quam versus: nonne manifestum est ut versum pedes octo, ita metrum triginta duo tempora excedere non oportere? D. Assentior.
27 M. Erit ergo idem spatium temporis, et idem numerus pedum et metro et versui, communisque quidam terminus, ultra quem progredi utrumque non debeat: quamvis metrum quadruplicatis pedibus, a quibus esse incipit; versus autem quadruplicatis temporibus, a quibus et ipse esse incipit, finiatur: ut crescendi scilicet modum quaternaria illa ratione servata metrum cum versu communicaverit in pedibus, versus cum metro in temporibus.
28 D. Intelligo, et probo; atque ita se habere istam concordiam consensionemque delector.
Augustinus HOME

bmv384.76 bnf7231.145

Augustinus, De musica, 3, VIII - Silentia in metris quanta adhiberi oportet. Metrum quod dicatur. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik