monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De musica, 3, VII. - De metro quibus et quot minimum constituatur pedibus. <<<     >>> IX - Quot ad summum temporibus ac pedibus metrum constare possit.

Augustinus, De musica, 3, CAPUT VIII - Silentia in metris quanta adhiberi oportet. Metrum quod dicatur.

1 M. Recte censes.
2 Sed dic mihi etiam quantum spatium putas esse? D. Metiri hoc omnino difficile est.
3 M. Verum dicis: sed nonne tibi videtur brevis illa syllaba id metiri, quam cum addidimus, neque longae ultimae ultra solitum productionem, neque ullum silentium in eius metri repetitione sensus desideravit? D. Omnino assentior: nam et te illud superius pronuntiante atque repetente, hoc posterius ego apud me ipse repetebam pariter tecum: ita sensi idem spatium temporis ambobus occurrere, cum silentio tuo brevis mea ultima conveniret.
4 M. Teneas igitur oportet haec silentiorum spatia certa in metris esse.
5 Quare cum inveneris aliquid deesse pedi legitimo, considerare te oportebit, utrum dimenso atque annumerato silentio compensetur.
6 D. Teneo iam istud, persequere caetera.
7 M. Video iam nos quaerere debere ipsius silentii modum: namque in hoc metro, ubi post choriambum bacchium comperimus, quia unum tempus deest ut sex temporum esset sicut choriambus, facillime id aures senserunt, et in repetitione tanti spatii silentium interponere coegerunt, quantum syllaba occuparet brevis: at si post choriambum locetur spondeus, duo nobis tempora cum silentio peragenda sunt ad caput redeuntibus, veluti hoc est, Quae canitis fontem.
8 Nam te sentire iam credo silendum esse, ut cum redimus ad caput, plausus non claudicet.
9 Sed ut experiri queas quanta silentii huius mensura sit, adde unam syllabam longam, ut fiat, Quae canitis fontem vos; atque hoc cum plausu repete: videbis tantum occupare temporis plausum, quantum in superiore occupabat, cum ibi duae longae post choriambum, hic tres sint locatae.
10 Unde apparet duum ibi temporum interponi silentium.
11 At si post choriambum iambus locetur, sicut hoc est, Quae canitis locos, tria tempora silere cogimur: quod ut exploretur, adduntur sive per alterum iambum, sive per chorium, sive per tribrachum ut sit ita: Quae canitis locos bonos: aut, Quae canitis locos monte: aut, Quae canitis locos nemore.
12 His enim additis, cum sine silentio iucunda et aequabilis repetitio movet, et plausu adhibito tantum spatii haec tria singula tenere inveniuntur, quantum illud in quo silebamus, manifestum fit trium temporum ibi esse silentium.
13 Potest post choriambum una syllaba longa constitui, ut quatuor tempora sileantur.
14 Nam etiam sic choriambus dividi potest, ut simplo et duplo levatio sibi positioque conveniant.
15 Huius metri exemplum est, Quae canitis res.
16 Cui si addas vel duas longas, vel longam et duas breves, vel brevem et longam et brevem, vel duas breves et longam, vel quatuor breves, implebis sex temporum pedem, ut nullo desiderato silentio repetatur.
17 Talia sunt, Quae canitis res pulchras, Quae canitis res in bona, Quae canitis res bonumve, Quae canitis res teneras, Quae canitis res modo bene.
18 Quibus cognitis atque concessis, credo tibi iam satis apparere, nec minus uno tempore sileri posse, nec plus quatuor temporibus sileri oportere.
19 Nam et ipsa est illa, de qua iam multa dicta sunt, moderata progressio; et in omnibus pedibus nulla levatio aut positio amplius quam quatuor occupat tempora.
20 Itaque cum aliquid canitur sive pronuntiatur quod habeat certum finem, et plus habeat quam unum pedem, et naturali motu ante considerationem numerorum sensum quadam aequabilitate demulceat, iam metrum est.
21 Quanquam enim minus habeat quam duos pedes, tamen quia excedit unum et silere cogit, non sine mensura, sed quantum implendis temporibus satis est quae alteri debentur pedi; pro duobus pedibus auditus accipit, quod duorum pedum occupat tempora donec ad caput redeatur, dum annumeratur sono etiam certum atque dimensum intervalli silentium.
22 Sed iam mihi dicas velim, utrum his quae dicta sunt cognitis assentiaris.
23 D. Cognovi et assentior.
24 M. Mihine credens, an per te ipse vera esse perspiciens? D. Per me ipse sane, quamvis dicente te vera haec esse cognosco.
Augustinus HOME

bmv384.74 bnf7231.145

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik