monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De musica, 3, VI. - Pedes quatuor syllabis longiores rhythmum suo nomine facere nequeunt. <<<     >>> VIII - Silentia in metris quanta adhiberi oportet. Metrum quod dicatur.

Augustinus, De musica, 3, CAPUT VII. - De metro quibus et quot minimum constituatur pedibus.

1 M. Dic igitur, metrumne arbitreris pedibus fieri, an pedes metro.
2 D. Non intelligo.
3 M. Pedesne coniuncti metrum creant, an metris coniunctis pedes creantur? D. Scio iam quid dicas, et coniunctis pedibus metrum fieri puto.
4 M. Cur tandem id putas? D. Quia inter rhythmum et metrum hoc interesse dixisti, quod in rhythmo contextio pedum nullum certum habet finem, in metro vero habet: ita ista pedum contextio et rhythmi et metri esse intelligitur; sed ibi infinita, hic autem finita constat.
5 M. Ergo unus pes metrum non est.
6 D. Non utique.
7 M. Quid unus pes et semipes? D. Ne hoc quidem.
8 M. Quare? an quia metrum pedibus confit, nec utique possunt dici pedes, ubi minus quam duo sunt? D. Ita est.
9 M. Inspiciamus igitur metra illa quae a me paulo ante commemorata sunt, et videamus quibus pedibus constent: non enim te in hoc genere animadvertendo rudem esse adhuc decet.
10 Ea sunt autem: Ite igitur, Camoenae
Fonticolae puellae,
Quae canitis sub antris
Mellifluos sonores.
11 Satis haec esse ad id quod intendimus puto: tu iam metire ista, et quos habeant pedes renuntia.
12 D. Omnino non possum: eos enim metiendos puto, qui sibi legitime copulari queunt; nec valeo me hinc expedire.
13 Si enim primum chorium fecero, sequitur iambus, qui temporibus par est, sed non similiter plauditur: si dactylum, non sequitur alius qui ei saltem temporibus coaequetur: si choriambum, eadem difficultas est; quod enim restat, nec temporibus cum eo, nec plausu convenit.
14 Quare aut hoc metrum non est, aut falsum est quod inter nos de pedum copulatione dissertum est: nam quid aliud dicam non invenio.
15 M. Metrum quidem esse et eo quod plus est quam pes, certumque finem habet, et ipsarum aurium iudicio convincitur.
16 Non enim tam suavi sonaret aequalitate, aut motu tam concinno plauderetur, si non inesset in illo numerositas, quae profecto esse nisi in hac parte musicae non potest.
17 Falsa vero esse, quae inter nos constiterunt, miror quod existimes: non enim aut numeris quidquam est certius, aut illa pedum commemoratione et collocatione ordinatius.
18 Nam ex ipsa numerorum ratione, quae nullo modo fallit, expressum est quidquid in eis et ad mulcendas aures, et ad obtinendum in rhythmo principatum, valere perspeximus: sed vide potius cum saepe repeto, Quae canitis sub antris, demulceoque ista numerositate sensum tuum; quid distat inter hoc, et si adderem ad finem huius brevem aliquam syllabam, et item istud eodem modo repeterem, Quae canitis sub antrisve? D. Utrumque mihi iucunde illabitur auribus: hoc tamen posterius, cui syllabam addidisti brevem, plus tenere spatii ac temporis, siquidem longius factum est, cogor fateri.
19 M. Quid cum illud superius, Quae canitis sub antris, ita repeto, ut post finem nihil sileam? eademne ad te iucunditas pervenit? D. Imo nescio quid claudum me offendit, nisi forte illam ultimam plus quam caeteras longas produxeris.
20 M. Ergo sive idipsum amplius quod producitur, sive quod siletur, censesne in tempore habere aliquid spatii? D. Qui aliter potest?
Augustinus HOME

bmv384.73 bnf7231.144

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik