Augustinus, De musica, 3, CAPUT VI. - Pedes quatuor syllabis longiores rhythmum suo nomine facere nequeunt.
1 | M. Facile est ergo te etiam illud videre atque concedere, alios pedes esse pro his, penes quos rhythmi est principatus, alios qui cum his collocantur. |
2 | Nam ubi pro longis singulis geminantur breves, pro eo qui rhythmum obtinet, alium locamus; velut pro iambo vel trochaeo tribachum, aut pro spondeo dactylum aut anapaestum aut proceleumaticum. |
3 | Ubi vero non idem fit, non pro eo, sed cum eo ponitur quisquis miscetur inferiorum; ut cum dactylo anapaestus, cum ionico vero utrolibet diiambus vel dichorius; et reliqui similiter suo iure cum caeteris. |
4 | An parum tibi dilucidum, vel falsum videtur? D. Iam intelligo. |
5 | M. Responde ergo utrum illi qui pro aliis ponuntur, possint etiam ipsi per se facere rhythmum. |
6 | D. Possunt. |
7 | M. Omnesne? D. Omnes. |
8 | M. Ergo et quinque syllabarum pes potest suo nomine rhythmum facere, quia pro bacchio vel cretico vel quolibet paeone poni potest. |
9 | D. Non potest quidem; sed iam istum non vocamus pedem, si progressionis illius usque ad quaternarium numerum satis memini. |
10 | Ego autem cum omnes posse respondi, pedes utique posse respondi. |
11 | M. Laudo etiam in nomine retinendo diligentiam et vigilantiam tuam. |
12 | Sed scias multis visum esse etiam senarum syllabarum pedes nuncupandos; sed amplius, quod sciam, nemini placuit. |
13 | Et illi quibus hoc placuit, negaverunt ad rhythmum, aut ad metrum per se gignendum tam longos pedes adhiberi oportere. |
14 | Itaque ne nomina quidem his indiderunt. |
15 | Quocirca verissimus est ille progressionis modus, qui usque ad quatuor syllabas pervenit; quandoquidem hi omnes pedes, quibus divisis duo fieri non possunt, coniuncti pedem facere potuerunt: et ita qui in sextam syllabam usque progressi sunt, nomen tantum pedis in eos, qui quartam excesserunt, transferre ausi sunt; ad principatum vero, qui est in rhythmis et metris, nullo modo eos aspirare siverunt. |
16 | Sed cum pro longis breves duplicantur, etiam ad septimam atque octavam, ut iam ostendit ratio, syllabam pervenitur: ad quem numerum nemo tetendit pedem. |
17 | Sed quoniam video constare inter nos quemlibet plurium quam quatuor syllabarum, cum pro longa duas breves ponimus, non cum his legitimis pedibus, sed pro his posse poni, neque per seipsos rhythmum creare, ne in infinitum eat quod ratione finiendum est, satisque iam inter nos de rhythmo existimo disputatum; transeamus ad metra, si placet. |
18 | D. Placet vero. |