Augustinus, De musica, 3, CAPUT V. - An sint pedes supra syllabas quatuor.
1 | M. Imo mecum etiam tuum: ambo enim quaerimus. |
2 | Sed quid tandem restare arbitraris, quod ad rhythmum attinet? Nonne illud considerandum est utrum aliqua dimensio pedis, quamvis octo tempora non excedat, quae dispondeus obtinet, excedat tamen numerum quatuor syllabarum? D. Quare, quaeso? M. Imo tu, quare me potius quam teipsum rogas? An tibi non videtur sine ulla fraude vel offensione aurium, sive quod ad plausum ac divisionem pedum, sive quod ad spatium temporis pertinet, pro una longa syllaba duas posse poni breves? D. Quis hoc negaverit? M. Hinc ergo est, quod pro iambo vel chorio tribrachum ponimus, et pro spondeo dactylum vel anapaestum vel proceleumaticum, cum vel pro secunda eius, vel pro prima duas breves ponimus, vel quatuor pro utraque. |
3 | D. Assentior. |
4 | M. Fac igitur hoc idem in ionico quolibet, vel alio quopiam quadrisyllabo sex temporum pede, et pro una eius quacumque longa duas breves constitue. |
5 | Num quidquam mensurae deperit, aut plausui resistit? D. Nihil omnino. |
6 | M. Considera ergo quot syllabae fiunt. |
7 | D. Quinque fieri video. |
8 | M. Vides certe posse quatuor syllabarum numerum excedi. |
9 | D. Video sane. |
10 | M. Quid, si pro duabus, quae ibi sunt longae, quatuor breves posueris? nonne in uno pede sex syllabas necesse est metiri? D. Ita est. |
11 | M. Quid, si cuiuslibet epitriti omnes longas solvas in breves? num etiam de septem syllabis dubitandum est? D. Nullo modo. |
12 | M. Quid ipse dispondeus? nonne octo efficit, cum pro omnibus longis binas breves locamus? D. Verissimum est. |
13 | M. Quae igitur ratio est, qua cogimur et tam multarum syllabarum metiri pedes, et pedem qui adhibetur ad numeros, non excedere quatuor syllabas, ante tractatis rationibus confitemur? nonne tibi videntur inter se ista pugnare? D. Imo maxime, et quomodo istud pacari possit, ignoro. |
14 | M. Etiam hoc facile est, si te ipsum rursum interroges, utrum rationabiliter inter nos paulo ante constiterit, ideo pyrrhichium, et proceleumaticum plausu debere diiudicari atque discerni, ne sit ullus pes legitimae divisionis, qui rhythmum non faciat, id est, ut ex eo rhythmus nominetur. |
15 | D. Hoc vero memini, et non invenio cur mihi placuisse poeniteat: sed quorsum ista? M. Quia scilicet hi omnes pedes quaternarum syllabarum, excepto amphibracho, rhythmum faciunt, id est, principatum in rhythmo tenent, eumque usu et nomine efficiunt: illi vero qui plures quam quatuor syllabas habent, multi quidem pro his poni possunt; sed ipsi per se rhythmum facere, ac rhythmi nomen obtinere non possunt: et ideo ne pedes quidem istos appellandos putaverim. |
16 | Quamobrem repugnantia illa quae nos movebat, iam, ut opinor, composita est et sopita, quandoquidem licet et plures syllabas quam quatuor pro aliquo pede ponere, et pedem tamen non appellare, nisi eum quo rhythmus efficiatur. |
17 | Oportebat enim pedi constitui aliquem modum progressionis in syllabis. |
18 | Is autem modus constitui optime potuit, qui de ipsa numerorum ratione translatus in quaternario constitit. |
19 | Itaque longarum syllabarum quatuor pes esse potuit. |
20 | Cum autem pro eo breves octo constituimus, quoniam tantum spatii habent in tempore, pro altero poni possunt. |
21 | Quia vero legitimam progressionem, id est quaternarium numerum excedunt, pro se ipsi poni, ac rhythmum gignere non sensu aurium, sed disciplinae lege prohibentur. |
22 | Nisi contradicere aliquid paras. |
23 | D. Paro sane, et iam faciam. |
24 | Nam quid impediebat usque ad octonarium numerum syllabarum progredi pedem, cum eumdem numerum ad rhythmum admitti posse videamus? Neque enim me movet, quod pro alio dicis admitti: imo hoc me magis admonet quaerere, vel potius queri, quod non etiam suo nomine admittitur qui pro alio potest. |
25 | M. Non mirum est, quod hic falleris; sed facilis explicatio veri est. |
26 | Nam ut omittam tanta quae pro quaternario numero iam ante disputata sunt, cur usque ad illum fieri debeat progressio syllabarum; fac me iam cessisse tibi et consensisse usque in octo syllabas pedis debere longitudinem porrigi: num resistere poteris esse iam posse octo longarum syllabarum pedem? Certe enim ad quem numerum syllabarum pervenit pes, non solus ad eum pervenit qui brevibus, sed etiam qui longis syllabis constat. |
27 | Quo fit ut adhibita rursus ea lege, quae abrogari non potest, qua duas breves pro una longa poni licet, ad sexdecim syllabas pertendamus. |
28 | Ubi si rursus pedis incrementum statuere volueris, in triginta duas breves proficiscimur: huc quoque ratio tua pedem te compellit adducere, et rursus lex illa duplum numerum brevium pro longis locare: atque ita nullus constituetur modus. |
29 | D. Iam cedo rationi, qua usque ad quaternarium syllabarum numerum promovemus pedem. |
30 | Pro his autem legitimis pedibus poni oportere pedes plurium syllabarum, dum breves duae unius longae locum occupant non recuso. |