Augustinus, De musica, 3, CAPUT IV. - Rhythmus continuus.
1 | M. Videsne illud etiam ista ratione cogi, ut quidam pedes sint, qui rhythmum continuare non possint? Nam quod de proceleumatico inventum est, cui tollit pyrrhichius principatum, hoc et de diiambo et de dichorio et de dispondeo inventum puto: nisi tibi aliud videtur. |
2 | D. Quid mihi aliud videri potest, cum probata illa ratione hoc quod sequitur improbare non possim? M. Vide etiam ista, et compara ac iudica. |
3 | Nam videtur, cum tale incertum evenit, plausu potius debere discerni quo pede curratur: ut si pyrrhichio velis currere, unum tibi tempus levandum, unum ponendum sit; si proceleumatico, duo et duo: ita et pes apparebit, et nullus pedum erit a rhythmi continuatione seclusus. |
4 | D. Huic magis faveo sententiae, quae nullum pedem ab hac contextione esse immunem sinit. |
5 | M. Recte facis, et quo magis hoc approbes, considera de tribracho pede quid respondere possimus, si nihilominus quisque contendat non pyrrhichio aut proceleumatico istum rhythmum, sed tribracho currere. |
6 | D. Video iudicium ad plausum illum esse revocandum, ut si unum tempus est in levatione, duo in positione, id est, una et duae syllabae; aut contra duae in levatione, una in positione; tribrachus rhythmus esse dicatur. |
7 | M. Recte intelligis. |
8 | Quamobrem iam dic mihi utrum spondeus pes pyrrhichio rhythmo possit adiungi. |
9 | D. Nullo modo: non enim continuabitur plausus aequalis; cum levatio et positio in pyrrhichio singula, in spondeo vero bina tempora teneant. |
10 | M. Potest ergo proceleumatico adiungi. |
11 | D. Potest. |
12 | M. Quid cum ei adiungitur? interrogati utrum rhythmus proceleumaticus an spondiacus sit, quid respondebimus? D. Quid censes, nisi spondeo dandum esse principatum? Cum enim plausu ista controversia non diiudicetur, nam in utroque bina levamus ac ponimns tempora; quid aliud restat, nisi ut ille regnet qui in ipso pedum ordine prior est? M. Rationem te secutum esse satis approbo; et vides, ut arbitror, quid sequatur. |
13 | D. Quid tandem? M. Quid putas, nisi proceleumatico rhythmo nullum alium pedem posse misceri? quoniam quisquis miscebitur totidem temporum, non enim aliter potest misceri, in eum rhythmi nomen transferatur necesse est. |
14 | Omnes enim priores illo sunt, qui totidem temporibus constant. |
15 | Et quoniam iis qui priores inventi fuerint, cogit nos ratio, quam vidisti principatum dare, id est, ex eo rhythmum nuncupare; non erit iam proceleumaticus rhythmus, aliquo alio quatuor temporum mixto, sed spondiacus aut dactylicus aut anapaesticus. |
16 | Amphibrachum enim ab istorum copulatione numerorum recte remotum esse convenit. |
17 | D. Fateor ita esse. |
18 | M. Nunc ergo ex ordine considera iambicum rhythmum, quoniam pyrrhichium et proceleumaticum, qui duplicato pyrrhichio gignitur, satis discussimus. |
19 | Quare dicas velim huic quem censes admiscendum pedem, ut iambicus rhythmus suum nomen obtineat. |
20 | D. Quem, nisi tribrachum, qui et temporibus et plausu congruit; et quia posterior est, regno pollere non potest? Nam chorius est quidem posterior, et totidem temporum, sed non eodem modo plauditur. |
21 | M. Age, iam vide rhythmum trochaicum, et ad eadem de hoc quoque responde. |
22 | D. Idem respondeo: nam potest et huic non solum spatio temporis, sed plausu etiam concinere tribrachus. |
23 | Cavendum autem iambum quis non videat? qui etiam si aequaliter plauderetur, principatum tamen mixtus auferret. |
24 | M. Quid? spondiaco rhythmo quem tandem copulabimus pedem? D. Sane in hoc largissima copia est: nam et dactylum et anapaestum et proceleumaticum nulla imparilitate temporum, nulla claudicatione plausus, nulla principatus ademptione impediente, huic video misceri posse. |
25 | M. Video iam te facile posse caetera ordine persequi: quocirca remota interrogatione mea, vel potius tanquam de omnibus interrogatus responde breviter, dilucideque quantum potes, quomodo singuli qui restant pedes, aliis legitime immixtis, obtineant suum nomen in rhythmo. |
26 | D. Faciam: neque enim ullius negotii est, tanta rationum luce praemissa. |
27 | Nam tribracho nullus miscebitur; omnes enim priores sunt, qui ei sunt temporibus pares. |
28 | Dactylo anapaestus potest; nam et est posterior, et tempore ac plausu currit aequaliter: utrique autem proceleumaticus eadem scilicet ratione copulatur. |
29 | Iam bacchio creticus, et de paeonibus primus, secundus et quartus misceri possunt. |
30 | Porro ipsi cretico, omnes qui post illum sunt quinque temporum pedes iure miscentur, sed non omnes eadem divisione. |
31 | Alii namque ad duo et tria, alii ad tria et duo tempora dividuntur. |
32 | Iste autem creticus utroque modo dividi potest, quia media brevis cuilibet parti tribuitur. |
33 | Palimbacchius autem, quia eius divisio a duobus temporibus incipiens, in tria desinit, congruos et copulabiles habet paeones omnes, praeter secundum. |
34 | Molossus de trisyllabis restat, a quo primo incipiunt sex temporum pedes, qui omnes eidem coniungi possunt, partim propter simpli duplique rationem; partim propter illam quam nobis plausus ostendit, partitionem longae syllabae, quae singula tempora parti utrique concedit, quia in senario numero par lateribus medium est. |
35 | Ob quam causam et molossus, et ambo ionici non solum in simplum et duplum, sed etiam in aequas partes per terna tempora feriuntur. |
36 | Hinc efficitur ut deinceps omnibus sex temporum pedibus, omnes totidem temporum posteriores copulari queant; solusque antispastus, qui nullum sibi velit misceri, remaneat. |
37 | Hos consequuntur quatuor epitriti, quorum primus admittit secundum, secundus nullum, tertius quartum, quartus nullum. |
38 | Restat dispondeus, rhythmum solus etiam ipse facturus, quia nec posteriorem quemquam invenit, nec aequalem. |
39 | Itaque omnium pedum octo sunt, qui nullo alio mixto rhythmum faciunt: pyrrhichius, tribrachus, proceleumaticus, paeon quartus, antispastus, epitritus secundus, et quartus, et dispondeus: reliqui eos, qui se posteriores sunt, copulari sibi patiuntur, ita ut rhythmi nomen obtineant, etiamsi pauciores in ea serie numerentur. |
40 | Hoc est, ut opinor, satis a me quod voluisti, explicatum atque digestum: tuum est iam videre quod restat. |