Augustinus, De musica, 3, CAPUT III. - Rhythmi ex pyrrhichiis.
1 | M. Prius igitur, si placet, de rhythmo in quo nullum metrum est, deinde de metro ubi versus non est, postremo de ipso versu, quantum possumus, disseramus. |
2 | D. Placet vero. |
3 | M. Sume ergo tibi ab ipso capite pedes pyrrhichios, et de his rhythmum contexe. |
4 | D. Etiam si id possim facere, qui modus erit? M. Satis est, ut eum tendas (exempli enim gratia id facimus) usque ad decem pedes: nam usque ad hunc pedum numerum non progreditur versus, quod suo loco diligenter tractabitur. |
5 | D. Bene quidem tu non multos pedes mihi proposuisti copulandos; sed videris mihi non recordari, iam te satis discrevisse, quid inter grammaticum et musicum intersit, cum ego tibi respondissem, syllabarum longarum et brevium cognitionem me non habere, quae a grammaticis traditur: nisi forte permittis, ut non verbis, sed aliquo plausu rhythmum istum exhibeam: nam iudicium aurium ad temporum momenta moderanda me posse habere non nego; quae vero syllaba producenda vel corripienda sit, quod in auctoritate situm est, omnino nescio. |
6 | M. Fateor nos ita, ut dicis, grammaticum a musico discrevisse, et in hoc te genere inscitiam tuam esse confessum. |
7 | Quare a me accipe hoc exempli genus: Ago celeriter agile quod ago tibi quod anima velit. |
8 | D. Habeo istuc. |
9 | M. Hoc ergo quoties libet repetendo, efficies rhythmi huius longitudinem quantam voles, quanquam hi decem pedes ad exemplum sufficiant. |
10 | Sed illud quaero, si tibi quispiam dicat, non pyrrhichiis, sed proceleumaticis pedibus hunc rhythmum constare, quid respondebis? D. Prorsus ignoro: nam ubi decem pyrrhichii sunt, quinque proceleumaticos metior; et eo maior dubitatio est, quod de rhythmo consulimur, qui scilicet perpetuo fluit. |
11 | Undecim enim pyrrhichii vel tredecim, et quolibet impari numero, non possunt habere integrum proceleumaticorum numerum. |
12 | Si ergo esset certus finis in hoc de quo agitur rhythmo, ibi saltem dicere possemus pyrrhichio potius quam proceleumatico eum currere, ubi omnes integri proceleumatici non invenirentur: nunc vero et ipsum infinitum nobis conturbat iudicium, et si quando numerati quidem pedes, sed pari numero nobis proponuntur, sicut isti sunt decem. |
13 | M. Atqui nec de ipso impari numero pyrrhichiorum, quod tibi visum est, liquido visum est. |
14 | Quid enim si undecim propositis pedibus pyrrhichiis dicatur rhythmus quinque habere proceleumaticos et semipedem? numquid resisti potest, cum multos inveniamus versus claudi semipede? D. Iam dixi me nescire quid de hac re dici possit. |
15 | M. Num etiam illud nescis, proceleumatico priorem esse pyrrhichium? siquidem duobus pyrrhichiis proceleumaticus confit; sicut prius est unum quam duo, et duo quam quatuor, ita proceleumatico prior est pyrrhichius. |
16 | D. Verissimum est. |
17 | M. Cum ergo in hanc ambiguitatem incidimus, ut possit in rhythmo et pyrrhichius metiri et proceleumaticus, cui principatum daturi sumus? priori, ex quo iste constat; an posteriori, ex quo ille non constat? D. Nemo dubitabit priori esse dandum. |
18 | M. Quid ergo dubitas de hac re consultus respondere, pyrrhichium potius quam proceleumaticum istum rhythmum esse nuncupandum? D. Iam omnino non dubito: pudet tam manifestam rationem non me cito animadvertisse. |