monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De musica, 3, PRIMUM. - Rhythmus ac metrum quid. <<<     >>> III. - Rhythmi ex pyrrhichiis.

Augustinus, De musica, 3, CAPUT II. - Quid intersit inter versum et metrum.

1 M. Nunc ergo mecum illud considera, utrum sicut omnis versus metrum est, ita omne metrum etiam versus sit.
2 D. Considero quidem, sed quid respondeam non invenio.
3 M. Unde id tibi censes accidisse? an quia de vocabulis quaestio est? Non enim ut de rebus ad disciplinam pertinentibus, ita de nominibus possumus respondere interrogati: propterea quia res omnium mentibus communiter sunt insitae; nomina vero, ut cuique placuit, imposita, quorum vis auctoritate atque consuetudine maxime nititur: unde etiam esse linguarum diversitas potest, rerum autem in ipsa veritate constitutarum profecto non potest.
4 A me igitur accipe quod ipse nullo pacto respondere posses: non versum solum, metrum veteres vocavere.
5 Itaque quod ad te attinet, vide atque responde, non enim iam de nominibus agitur, utrum inter haec duo aliquid distet, quod quidam numerus pedum ita certo fine claudatur, ut nihil ad rem pertineat, ubi fiat quidam articulus antequam veniatur ad finem; alius autem non solum certo fine claudatur, sed etiam ante finem certo quodam loco quaedam eius partitio emineat, ut quasi membris conficiatur duobus.
6 D. Non intelligo.
7 M. Attende ergo in haec exempla: Ite igitur, Camoenae
Fonticolae puellae,
Quae canitis sub antris
Mellifluos sonores,
Quae lavitis capillum
Purpureum Hyppocrene
Fonte, ubi fusus olim
Spumea lavit almus
Ora iubis aquosis
Pegasus, in nitentem
Pervolaturus aethram.
8 Cernis profecto quinque superiores versiculos eodem loco partem orationis habere terminatam, id est in choriambo pede, cui subiungitur bacchius, ut versiculum compleat (namque hi undecim, choriambo et bacchio pedibus constant); caeteros vero excepto uno, scilicet Ora iubis aquosis, non eodem loco habere terminatam partem orationis.
9 D. Cerno istud quidem, sed quo pertineat non video.
10 M. Eo scilicet ut intelligas, hoc metrum non quasi legitimum locum habere, ubi ante finem versus finiatur pars orationis: nam si ita esset, omnes eodem loco hunc haberent articulum, aut certe rarissime in his inveniretur qui non haberet: nunc vero cum sint undecim, sex ita sunt, quinque non ita.
11 D. Et hoc accipio, et adhuc quo ratio tendat exspecto.
12 M. Attende ergo etiam in ista pervulgatissima: Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris.
13 Et ne longum faciamus, quia carmen notissimum est, ab hoc versu usque ad quem volueris explora singulos; invenies finitam partem orationis in quinto semipede, id est, in duobus pedibus et semisse: nam hi versus constant pedibus quaternorum temporum: quare iste finis de quo agitur partis orationis, quasi legitimus in decimo tempore est.
14 D. Manifestum est.
15 M. Iam ergo intelligis inter illa duo genera quae ante ista exempla proposueram, nonnihil distare: quod aliud scilicet metrum antequam claudatur, non habet certum et statutum aliquem articulum, sicut in illis undecim versiculis exploravimus: aliud vero habet, sicut in heroico metro quintus semipes satis indicat.
16 D. Iam liquet quod dicis.
17 M. Atqui scias oportet, a veteribus doctis, in quibus magna est auctoritas, illud superius genus non esse versum appellatum; sed nunc definitum et vocatum esse versum, qui duobus quasi membris constaret, certa mensura et ratione coniunctis.
18 Sed tu non multum labores de nomine, quod nisi a me vel a quolibet alio tibi indicaretur, nullo modo de hoc interrogatus respondere posses.
19 Sed quod ratio docet, in id praecipue et maxime animum intende, velut hoc ipsum quod nunc agimus: ratio enim docet inter haec duo genera distare aliquid, quibuslibet vocabulis nuncupentur: itaque hoc bene interrogatus posses dicere ipsa veritate confisus; illud autem nisi auctoritatem secutus, non posses.
20 D. Apertissime iam ista cognovi, et quanti pendas hoc, de quo me tam crebro admones, iam existimo.
21 M. Haec ergo tria nomina, quibus disserendi causa necessario usuri sumus, memoriae mandes velim: rhythmum, metrum, versum.
22 Quae sic distinguuntur, ut omne metrum etiam rhythmus sit, non omnis rhythmus etiam metrum.
23 Item omnis versus etiam metrum sit, non omne metrum etiam versus.
24 Ergo omnis versus est rhythmus et metrum: nam hoc, ut arbitror, esse consequens vides.
25 D. Video sane: nam est luce clarius.
Augustinus HOME

bmv384.61 bnf7231.142

Augustinus, De musica, 3, PRIMUM. - Rhythmus ac metrum quid. <<<     >>> III. - Rhythmi ex pyrrhichiis.
monumenta.ch > Augustinus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik