monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De musica, 3, II. - Quid intersit inter versum et metrum.

Augustinus, De musica, 3, CAPUT PRIMUM. - Rhythmus ac metrum quid.

1 M. Tertius hic sermo postulat, ut quoniam de pedum amicitia quadam concordiaque satis dictum est, videamus quid ex his contextis continuatisque gignatur.
2 Quare primum ex te quaero, utrum possint copulati sibi pedes, quos copulari oportet, perpetuum quemdam numerum creare, ubi nullus finis certus appareat: velut cum symphoniaci scabella et cymbala pedibus feriunt, certis quidem numeris et his qui sibi cum aurium voluptate iunguntur; sed tamen tenore perpetuo, ita ut si tibias non audias, nullo modo ibi notare possis quousque procurrat connexio pedum, et unde rursus ad caput redeatur.
3 Velut si tu velis centum vel amplius, quousque libitum est, pyrrhichios vel alios qui inter se amici sunt pedes, continua connexione decurrere.
4 D. Iam intelligo, et fieri posse concedo quamdam pedum connexionem, in qua certum est usque ad quot pedes progrediendum sit, atque inde redeundum.
5 M. Num huius generis esse dubitas, cum certam faciendorum versuum disciplinam esse non neges, et qui versus te semper cum voluptate audisse confessus sis? D. Manifestum est et hoc esse, et ab illo superiore genere distare.
6 M. Ergo quoniam oportet distingui etiam vocabulis ea quae re ab se distincta sunt, scias illud superius genus copulationis, rhythmum a Graecis; hoc autem alterum, metrum vocari: latine autem dici possent, illud numerus, hoc mensio vel mensura.
7 Sed quoniam haec apud nos nomina late patent, et cavendum est ne ambigue loquamur, commodius utimur graecis.
8 Vides tamen, ut opinor, quam recte utrumque nomen sit his rebus impositum.
9 Nam quoniam illud pedibus certis provolvitur, peccaturque in eo si pedes dissoni misceantur, recte appelatus est rhythmus, id est numerus: sed quia ipsa provolutio non habet modum, nec statutum est in quoto pede finis aliquis emineat; propter nullam mensuram continuationis non debuit metrum vocari.
10 Hoc autem utrumque habet: nam et certis pedibus currit, et certo terminatur modo.
11 Itaque non solum metrum propter insignem finem, sed etiam rhythmus est, propter pedum rationabilem connexionem.
12 Quocirca omne metrum rhythmus, non omnis rhythmus etiam metrum est.
13 Rhythmi enim nomen in musica usque adeo late patet, ut haec tota pars eius quae ad diu et non diu pertinet, rhythmus nominata sit.
14 Sed de nomine, cum res appareat, non esse satagendum, et doctis et sapientibus placuit.
15 An aliquid contradicendum aut dubitandum putas de his quae a me dicta sunt? D. Imo prorsus assentior.
Augustinus HOME

bmv384.60 bnf7231.141

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik