monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De musica, 2, XIII. - Ordo pedum quomodo mutetur concinne. <<<    

Augustinus, De musica, 2, CAPUT XIV. - Qui pedes quibus misceantur.

1 M. Age, nunc tu per te ab ipso exordire pyrrhichio, et secundum supra dictas rationes, quos pedes quibus misceri oporteat, quantum potes, breviter explica.
2 D. Nullus pyrrhichio: non enim alius invenitur totidem temporum.
3 Iambo posset chorius; sed propter inaequalem plausum vitandum est, quod alter a simplo, a duplo alter incipit.
4 Ergo tribrachus utrique accommodari potest.
5 Spondeum et dactylum et anapaestum, et proceleumaticum amicos inter se atque copulabiles video: non enim tantum temporibus, sed plausu etiam sibi congruunt.
6 Enimvero exclusus amphibrachus, nulla potuit ratione reduci, cui parilitas temporum auxiliari quid, divisione plausuque discordante, non potuit.
7 Bacchio creticum, et paeones primum, secundum et quartum.
8 Palimbacchio autem eumdem creticum, et paeones primum et tertium et quartum, et temporibus et plausu concordare manifestum est.
9 Ergo cretico et paeonibus primo et quarto, quoniam et a duobus et a tribus temporibus eorum incipere divisio potest, caeteri omnes quinum temporum pedes possunt sine ulla claudicatione copulari.
10 Iam illorum qui sex temporibus constant, omnium inter se miram quamdam esse concordiam, satis disputatum est.
11 Quandoquidem illi quoque ab aliis in plaudendo non dissonant, quos aliter dividi cogit conditio syllabarum: tantam vim habet cum medio laterum aequalitas.
12 Porro septenum temporum pedes cum sint quatuor, qui epitriti nominantur, primum et secundum invenio sibi posse copulari: amborum enim divisio incipit a tribus temporibus, idcirco nec spatio temporis nec plausu dissident.
13 Rursus libenter sibi iunguntur tertius et quartus, quia uterque in dividendo incipit a quatuor temporibus, quare et metiuntur et plauduntur aequaliter.
14 Restat octo temporum pes qui dispondeus vocatur, cui sicut pyrrhichio par nullus est.
15 Habes a me quod poposcisti et facere potui.
16 Perge ad reliqua.
17 M. Faciam: sed post tam longum sermonem respiremus aliquantulum; et illorum versuum meminerimus, quos mihi extemporales paulo ante ipsa lassitudo suggessit.
18 Volo tandem tibi parcas, labor est in chartis,
Et apertum ire per auras animum permittas.
19 Placet hoc nam sapienter, remittere interdum
Aciem rebus agendis decenter intentam.
20 D. Placet sane, ac libenter obtempero.
Augustinus HOME

bmv384.59 bnf7231.141

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik