Augustinus, De musica, 2, CAPUT XIII. - Ordo pedum quomodo mutetur concinne.
1 | M. Nihilne formidas, ne quis arbitretur tam aequaliter istos pedes hoc ordine collatos sonare potuisse; si autem ordinem permutes, non idem posse? D. Nonnihil quidem affert, sed experiri non est difficile. |
2 | M. Istud ergo facito cum vacabit: non aliter invenies quam sensum tuum multiformi varietate et una aequalitate mulceri. |
3 | D. Faciam: quanquam hoc exemplo nemo est, qui non praevideat necessario id eventurum. |
4 | M. Recte existimas: sed quod ad propositum pertinet, admoto plausu ista percurram, ut de hoc quoque diiudicare possis utrum aliquid, an nihil claudicet: atque ut simul aliquid experiaris de commutatione illius ordinis, quam nihil claudicationis illaturam esse praediximus; iam nunc ipsum ordinem muta, et ut libitum est, eosdem pedes collocatos aliter atque a me collocati sunt, personandos mihi plaudendosque permitte. |
5 | D. Primum volo esse ionicum a minore, secundum ionicum a maiore, tertium choriambum, quartum diiambum, quintum antispastum, sextum dichorium, septimum molossum. |
6 | M. Intende ergo et aurem in sonum, et in plausum oculos: non enim audiri, sed videri opus est plaudentem manum, et animadverti acriter quanta temporis mora in levatione, quanta in positione sit. |
7 | D. Totus istic sum, quantum valeo. |
8 | M. Accipe igitur collocationem illam cum plausu tuam: Moderatas, concedere, percipies, benignitas, volet iusta, civitasque, virtutes. |
9 | D. Sentio quidem nequaquam plausum istum claudicare, et tantum levare quantum ponere; sed vehementer admiror quomodo eo percuti potuerint illi pedes, quorum divisio simpli et dupli ratione constat, sicuti sunt ambo ionici et molossus. |
10 | M. Quid hic fieri tamen arbitraris, cum in his tria leventur tempora, totidemque ponantur? D. Nihil aliud hic prorsus video quam eam longam syllabam, quae in ionico a maiore et in molosso secunda, in ionico autem a minore tertia est, plausu ipso dividi; ut quoniam duo habet tempora, unum inde superiori parti, alterum posteriori tribuat, atque ita terna tempora levatio positioque sortiantur. |
11 | M. Nihil hic omnino aliud dici aut intelligi potest. |
12 | Sed cur non etiam ille amphibrachus, quem ab ista numerositate penitus eiiciebamus, hac conditione misceatur spondeo, dactylo, et anapaesto, vel per se ipse numerosum aliquid in musica continuatus efficiat? Potest enim simili ratione media quoque pedis eius syllaba, quae longa est, plausu dividi; ut cum singula tempora singulis lateribus dederit, non iam unum et tria, sed bina tempora levatio positioque sibi vindicent: nisi habes aliquid quod resistat. |
13 | D. Nihil sane habeo quod dicam, nisi hunc etiam esse admittendum. |
14 | M. Aliquid ergo plaudamus quaternorum temporum pedibus ordinatum atque contextum, quibus iste commixtus sit, et eodem modo sensu exploremus utrum nihil imparile offendat. |
15 | Et ideo attende in hunc numerum propter iudicandi facilitatem cum plausu tertio repetitum. |
16 | Sumas optima, facias honesta. |
17 | Sumas optima, facias honesta, Sumas optima, facias honesta. |
18 | D. Iamiam, obsecro, parce auribus meis: nam etiam plausu non admoto, ipse per se horum pedum cursus in illo amphibracho vehementissime claudicat. |
19 | M. Quid igitur putandum est esse causae, ut in hoc fieri non possit quod in molosso et ionicis potuit? an quoniam in illis aequalia sunt medio latera? in numero enim pari, ubi sit medium suis aequale lateribus, primus senarius occurrit. |
20 | Ergo illi senum temporum pedes quoniam duo tempora in medio possident, et bina in lateribus; libenter quodammodo illud medium cecidit in latera, quibus amicissima aequalitate coniungitur. |
21 | Non autem idem fiet in amphibracho, ubi sunt imparia medio latera, siquidem in illis singula, in illo duo tempora sunt. |
22 | Huc accedit quod in ionicis et molosso medio in latera soluto, terna fiunt tempora, in quibus rursum medio pari paria latera inveniuntur; quod item defit amphibracho. |
23 | D. Ita res est ut dicis: nec immerito amphibrachus in illa serie offendit auditum, hi vero etiam delectant. |