1 | M. Intende item in istos versus: Volo tandem tibi parcas, labor est in chartis, Et apertum ire per auras animum permittas. |
2 | Placet hoc nam sapienter, remittere interdum Aciem rebus agendis decenter intentam. |
3 | D. Etiam hoc satis est. |
4 | M. Praesertim cum isti versus sint inconditi, quos necessitate ad tempu fabricatus sum. |
5 | Verumtamen et in iis quatuor requiro iudicium sensus tui. |
6 | D. Quid aliud et hic possum dicere, quam pulchre illos congruenterque sonuisse? M. Sentisne etiam duos superiores altero ionico constare qui dicitur a minore, duos autem posteriores diiambum habere permixtum? D. Et hoc te pronuntiando insinuante persensi. |
7 | M. Quid? illud nonne te movet quod in illis Terentiani versibus ionico ei qui a maiore dicitur, dichorius; in iis autem nostris alteri ionico qui a minore nominatur, diiambus mixtus est? an nihil interesse arbitraris? D. Imo interest, et videor mihi rationem ipsam videre: nam quoniam ionicus a maiore a duabus incipit longis, eum sibi potius copulandum poscit, ubi longa prima est, id est dichorium. |
8 | Diiambus vero quod incipit a brevi, congruentius alteri miscetur ionico a duabus brevibus incipienti. |
9 | M. Bene intelligis: quare hoc quoque tenendum est, istam etiam congruentiam, excepta aequalitate temporum, in pedibus miscendis aliquantum valere oportere: non enim plurimum, sed tamen nonnihil valet. |
10 | Nam pro omni pede sex temporum, omnem pedem sex temporum poni posse, ita sensu interrogato iudices licet: primum molossi exemplum sit nobis, virtutes: ionici a minore, moderatas: choriambi, percipies: ionici a maiore, concedere: diiambi, benignitas: dichorii, civitasque: antispasti, volet iusta. |
11 | D. Habeo ista. |
12 | M. Contexe igitur ista omnia atque pronuntia, vel me potius pronuntiante accipe, quo ad iudicandum liberior sensus vacet. |
13 | Nam ut continuati numeri aequalitatem sine ulla offensione aurium tibi insinuem, hoc totum contextum ter pro nuntiabo, quod satis esse non dubitaverim. |
14 | Virtutes moderatas percipies, concedere benignitas civitasque volet iusta. |
15 | Virtutes moderatas percipies, concedere benignitas civitasque volet iusta. |
16 | Virtutes moderatas percipies, concedere benignitas civitasque volet iusta. |
17 | Num forte aliquid in hoc pedum cursu aures tuas aequalitate aut suavitate fraudavit? D. Nullo modo. |
18 | M. Delectavitne aliquid? quanquam hoc quidem consequens est in hoc genere, ut delectet omne quod non offenderit. |
19 | D. Non possum aliter me dicere affectum, quam videtur tibi. |
20 | M. Probas ergo omnes istos pedes senum temporum recte sibi posse copulari atque misceri. |
21 | D. Probo. |