1 | M. Cum ergo placeat, quoquo modo se in syllabis habeant, tamen si eiusdem spatii sint in tempore, recte sibi et sine detrimento aequalitatis pedes posse misceri, excepto duntaxat amphibracho; quaeri non immerito potest, utrum recte misceantur, qui quanquam sint aequales tempore, non eadem tamen percussione concordant, quae levatione ac positione partes pedis sibimet confert. |
2 | Nam dactylus et anapaestus et spondeus non solum aequalium temporum sunt, sed etiam percutiuntur aequaliter: in omnibus enim tantum levatio, quantum positio sibi vindicat. |
3 | Itaque hi sibi miscentur iustius quam quilibet ionicus caeteris sex temporum pedibus. |
4 | Uterque quippe ionicus ad simplum et duplum percutitur, duo scilicet tempora quatuor temporibus conferens. |
5 | His molossus etiam in hac re congruit. |
6 | Caeteri vero ad tantumdem; nam in his levationi ac positioni terna tempora tribuuntur. |
7 | Ergo tametsi omnes legitime feriantur; nam et illi tres simpli et dupli ratione, et alii quatuor aequis partibus feriuntur; tamen quia plausum inaequalem facit ista permixtio, haud scio an iure repudietur: nisi quid habes ad haec. |
8 | D. Proclivior sum in istam sententiam. |
9 | Nam inaequalis plausus quomodo sensum non offendat ignoro: si autem offendit, non utique id potest sine vitio huius permixtionis accidere. |
10 | M. Atqui scias veteres miscendos iudicasse istos pedes, et horum mixtione versus compositos condidisse. |
11 | Sed ne te auctoritate premere videar, accipe aliquid horum versuum, et vide utrum offendat auditum. |
12 | Si enim non modo non offenderit, sed etiam delectaverit, nulla erit ratio huius mixtionis improbandae. |
13 | Versus autem ii sunt quos advertas volo: At consona quae sunt, nisi vocalibus aptes, Pars dimidium vocis opus proferet ex se: Pars muta soni comprimet ora molientum: Illis sonus obscurior impeditiorque, Utrumque tamen promitur ore semicluso. (Terentianus.) Satis esse arbitror ad iudicandum id quod volo. |
14 | Quare dic, quaeso, utrum nihil tuas aures numerus iste permulserit. |
15 | D. Imo nihil mihi videtur currere ac sonare festivius. |
16 | M. Considera igitur pedes, invenies profecto cum sint quinque versus, duos primos solis ionicis currere, tres posteriores habere admixtum dichorium, cum omnes omnino sensum nostrum communi aequalitate delectent. |
17 | D. Iam hoc animadverti, et facilius te pronuntiante. |
18 | M. Quid ergo dubitamus consentire veteribus non eorum auctoritate, sed ipsa iam ratione victi, qui censent eos pedes qui eiusdem temporis sunt rationabiliter posse misceri, si habeant legitimam, quamvis diversam percussionem? D. Cedo iam prorsus: nam me ille sonus quidquam contradicere non sinit. |