Augustinus, De musica, 2, CAPUT X. - Amphibrachus nec per se nec aliis mixtus versum conficit. De levatione et positione.
1 | M. Recte quidem: sed adhuc nonnihil quaestionis res habet. |
2 | Nam cum Amphibrachus pes quatuor sit temporum, negant eum quidam posse misceri, vel dactylis vel anapaestis vel spondeis vel proceleumaticis: nam hi sunt omnes quaternorum temporum pedes: et non solum istis eum negant posse misceri, sed nec ex ipso solo repetito et sibimet connexo, recte et quasi legitime procedere numerum putant. |
3 | Quorum opinionem considerare nos oportet, ne quid habeat rationis, quod sequi et approbare conveniat. |
4 | D. Cupio atque aveo prorsus audire quid afferant. |
5 | Non enim parum me movet, cum duodetriginta pedes sint, quos ratio persecuta est, hunc solum excludi a continuatione numerorum, cum tantum spatii teneat in tempore quantum dactylus et alii quos pares enumerasti, quos connectere nemo prohibetur. |
6 | M. Atqui opus est, ut hoc dispicere valeas, considerare caeteros pedes, quemadmodum sibimet eorum partes conferantur: ita enim videbis huic uni quiddam accidere novum ac singulare, ut non frustra minime adhibendus ad numeros iudicatus sit. |
7 | Sed hoc nobis considerantibus, opus est haec duo nomina mandare memoriae, levationem et positionem. |
8 | In plaudendo enim quia levatur et ponitur manus, partem pedis sibi levatio vindicat, partem positio. |
9 | Partes autem pedum dico illas, de quibus superius, cum eos ordine persequeremur, satis dictum est. |
10 | Quocirca si hoc probas, incipe recensere breviter mensuras partium in omnibus pedibus, ut quid huic uni de quo agitur proprium acciderit, noveris. |
11 | D. Video primum pyrrhichium tantum habere in levatione quantum in positione. |
12 | Spondeus quoque, dactylus, anapaestus, proceleumaticus, choriambus, diiambus, dichorius, antispastus, dispondeus, eadem ratione dividuntur: nam tantumdem temporis in his ponit plausus, quantum levat. |
13 | Video secundum, iambum simpli et dupli habere rationem; quam rationem cerno et in chorio et in tribracho et in molosso, et in utroque ionico. |
14 | Iam huius amphibrachi levatio et positio (nam ipsa mihi ex ordine occurrit, cui pares caeteros quaeram), simpli et tripli ratione constat. |
15 | Sed non invenio prorsus alium deinceps, cuius sibi partes tanto intervallo conferantur. |
16 | Nam cum eos considero in quibus una brevis est et duae longae, id est bacchium, creticum et palimbacchium, sesquialteri numeri ratione levationem ac positionem in his fieri video. |
17 | Eadem ratio est et in iis quatuor, in quibus una longa est et tres breves, qui quatuor paeones ex ordine nominantur. |
18 | Reliqui sunt quatuor epitriti similiter ex ordine nuncupati, quorum levationem ac positionem sesquitertius numerus continet. |
19 | M. Num igitur parum tibi iusta causa videtur esse, cur iste pes ad seriem numerosam vocum non admittatur, quod solius partes tam longe a se differant, ut una simpla sit, alia tripla? Vicinitas enim quaedam partium tanto est approbatione dignior, quanto est proxima aequalitati. |
20 | Itaque in illa regula numerorum cum ab uno usque ad quatuor progredimur, nihil unicuique est seipso propinquius. |
21 | Quare illud in primis approbandum est in pedibus, cum tantumdem habent partes ad invicem; deinde copulatio simpli et dupli eminet in uno et duobus; sesquialtera vero copulatio in duobus et tribus apparet; iam sesquitertia, tribus et quatuor. |
22 | Simplum vero et triplum quanquam complicatorum numerorum lege teneatur, non tamen in ordine illo sibimet cohaeret: non enim post unum tria numeramus, sed ab uno ad ternarium numerum binario interposito pervenitur. |
23 | Haec ratio est qua excludendus iudicatur amphibrachus pes ab ea copulatione de qua quaerimus, quae si abs te probatur, caetera videamus. |
24 | D. Probatur sane nam manifestissima atque certissima est. |