Augustinus, De musica, 2, CAPUT IX. - De pedum structura.
1 | D. Habeo ista. |
2 | Nunc dissere, qui sibi pedes copulentur. |
3 | M. Iudicabis hoc facile, si aequalitatem ac similitudinem inaequalitati ac dissimilitudini praestantiorem esse iudicas. |
4 | D. Neminem esse arbitror, qui non ita iudicet. |
5 | M. Hanc ergo prius maxime in contexendis pedibus sequi oportet, nec ab ea omnino deviandum, nisi cum aliqua causa iustissima est. |
6 | D. Assentior. |
7 | M. Non igitur dubitabis pyrrhichios sibimet pedes contexere, nec iambos, nec trochaeos qui etiam chorii nominantur, nec spondeos; atque ita caeteros sui generis profecto sibimet sine ulla dubitatione copulabis: est enim summa aequalitas cum eiusdem generis et nominis pedes sese consequuntur. |
8 | An tibi non videtur? D. Nullo modo mihi aliter videri potest. |
9 | M. Quid? illud nonne approbas, alios aliis pedes aequalitate servata esse miscendos? Quid enim auribus potest iucundius esse, quam cum et varietate mulcentur, nec aequalitate fraudantur? D. Satis probo. |
10 | M. Num censes alios aequales habendos pedes, nisi qui eiusdem mensurae sunt? D. Ita existimo. |
11 | M. Quid? eiusdem mensurae putandine sunt, nisi qui temporis tantumdem occupant? D. Verum est. |
12 | M. Quos ergo inveneris pedes totidem temporum, sine aurium offensione contexes. |
13 | D. Video esse consequens. |