Augustinus, De musica, 2, CAPUT VIII. - Varia pedum nomina.
1 | M. Videamus ergo qui pedes sibimet copulandi sint, deinde quid his copulatis fiat (non enim versus fit solus); postremo de versus tota ratione tractabimus. |
2 | Sed num censes commode ista nos posse persequi, nisi pedum nomina teneamus? Quanquam hoc ordine a nobis digesti sunt, ut possint ipsius sui ordinis nominibus nuncupari: dici enim potest, primus, secundus, tertius, atque hoc modo caeteri. |
3 | Sed quia non sunt contemnenda vetusta vocabula, nec facile a consuetudine recedendum, nisi quae rationi adversatur; utendum est his nominibus pedum quae Graeci instituerunt, et nostri iam utuntur pro latinis: quae plane ita usurpemus, ut non quaeramus origines nominum. |
4 | Multum enim habet ista res loquacitatis, utilitatis parum. |
5 | Neque enim eo minus utiliter in loquendo appellas panem, lignum, lapidem, quod nescis cur haec ita sint appellata. |
6 | D. Ita prorsus, ut dicis, sentio. |
7 | Decimus septimus, Paeon quartus, ex quarta longa M. Primus pes vocatur Pyrrhichius, ex duabus brevibus, temporum duum, ut fuga. |
8 | Secundus, Iambus, ex brevi et longa, ut parens, temporum trium. |
9 | Tertius, Trochaeus, vel Chorius, ex longa et brevi, ut meta, temporum trium. |
10 | Quartus, Spondeus, ex duabus longis, ut aestas, temporum quatuor. |
11 | Quintus, Tribrachus, ex tribus brevibus, ut macula, temporum trium. |
12 | Sextus, Dactylus, ex longa et duabus brevibus, ut Maenalus, temporum quatuor. |
13 | Septimus, Amphibrachus, ex brevi et longa et brevi, ut carina, temporum quatuor. |
14 | Octavus, Anapaestus, ex duabus brevibus et longa, ut Erato, temporum quatuor. |
15 | Nonus, Bacchius, ex brevi et duabus longis, ut Achates, temporum quinque. |
16 | Decimus, Creticus vel Amphimacrus, ex longa et brevi et longa, ut insulae, temporum quinque. |
17 | Undecimus, Palimbacchius, ex duabus longis et brevi, ut natura, temporum quinque. |
18 | Duodecimus, Molossus, ex tribus longis, ut Aeneas, temporum sex. |
19 | Decimus tertius, Proceleumaticus, ex quatuor brevibus, ut avicula, temporum quatuor. |
20 | Decimus quartus, Paeon primus, ex prima longa et tribus brevibus, ut legitimus, temporum quinque. |
21 | Decimus quintus, Paeon secundus, ex secunda longa et tribus brevibus, ut colonia, temporum quinque. |
22 | Decimus sextus, Paeon tertius, ex tertia longa et tribus brevibus, ut Menedemus, temporum quinque. |
23 | Vigesimus octavus, Dispondeus, ex quatuor longis, ut oratores, temporum octo. |
24 | et tribus brevibus, ut celeritas, temporum quinque. |
25 | Decimus octavus, Ionicus a minore, ex duabus brevibus et duabus longis, ut Diomedes, temporum sex. |
26 | Decimus nonus, Choriambus, ex longa et duabus brevibus et longa, ut armipotens, temporum sex. |
27 | Vigesimus, Ionicus a maiore, ex duabus longis et duabus brevibus, ut Iunonius, temporum sex. |
28 | Vigesimus primus, Diiambus, ex brevi et longa, et brevi et longa, ut propinquitas, temporum sex. |
29 | Vigesimus secundus, Dichorius vel Ditrochaeus, ex longa et brevi, et longa et brevi, ut cantilena temporum sex. |
30 | Vigesimus tertius, Antispastus, ex brevi et duabus longis et brevi, ut Saloninus, temporum sex. |
31 | Vigesimus quartus, Epitritus primus, ex prima brevi et tribus longis, ut sacerdotes, temporum septem. |
32 | Vigesimus quintus, Epitritus secundus, ex secunda brevi et tribus longis, ut conditores, temporum septem. |
33 | Vigesimus sextus, Epitritus tertius, ex tertia brevi et tribus longis, ut Demosthenes, temporum septem. |
34 | Vigesimus septimus, Epitritus quartus, ex quarta brevi et tribus longis, ut Fescenninus, temporum septem. |
35 | . |