monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De musica, 2, V. - Pedes trisyllabi. <<<     >>> VII. - Versus certo pedum, ut pes syllabarum numero constat.

Augustinus, De musica, 2, CAPUT VI. - Pedes tetrasyllabi.

1 M. Nunc quaternarum syllabarum pedes consequenter atque ordine videamus, et ipse iam dic quem horum primum esse oporteat, addita etiam ratione divisionis eius.
2 D. Scilicet quatuor brevium, qui dividitur in duas binarum syllabarum partes, aequalium ratione numerorum duo et duo tempora possidentes.
3 M. Tenes; iam itaque perge ipse, et persequere caetera.
4 Nihil enim opus esse iam puto te per singula interrogari, cum sit una ratio demendi deinceps breves syllabas, et pro his longas subiiciendi, donec ad omnes longas veniatur; et cum demuntur breves, longaeque subduntur, quas varietates faciant, et quot pedes gignant, considerandi; ea scilicet syllaba principatum ordinis retinente, quae una fuerit inter caeteras vel longa vel brevis: in his enim omnibus iam superius es exercitatus.
5 Ubi autem duae breves sunt et duae longae, quod in praecedentibus non erat, quas censes principatum habere debere? D. Iam hoc quoque manifestum est de superioribus.
6 Siquidem magis tenet unitatem brevis syllaba quae unum habet tempus, quam longa quae duo.
7 Et propterea in omni capite atque principio eum pedem constituimus qui ex brevibus constat.
8 M. Nihil igitur te impedit, quin omnes istos persequaris pedes audiente ac iudicante me, non interrogante.
9 D. Faciam si potero: nam primo de quatuor brevibus primi pedis, brevis una detrahenda est, et pro ea longa ponenda in primo loco propter unitatis dignitatem.
10 Hic autem pes dividitur bis: aut in longam et tres breves; aut in longam et brevem, et duas breves; id est aut in duo et tria; aut in tria, et duo tempora.
11 Secundo autem loco posita longa facit alium pedem, qui uno modo recte dividitur, in tria scilicet et duo tempora, ut prior pars teneat brevem et longam, posterior duas breves.
12 Porro tertio loco constituta longa facit eum pedem, qui rursus uno modo rite dividitur; sed ita ut prior pars habeat duo tempora in duabus brevibus syllabis, posterior tria in longa et brevi.
13 Quartum pedem facit longa ultima, qui duobus modis dividitur, ut ille ubi prima est: nam vel in duas breves, et brevem ac longam; vel in tres breves, et longam partiri eum licet; in duo scilicet, et tria; aut in tria, et duo tempora.
14 Omnes autem isti quatuor pedes, ubi cum tribus brevibus varie longa collocatur, sesquatorum numerorum ratione partes suas ad se collatas habent.
15 Sequitur ut de quatuor brevibus duabus detractis, pro his duas longas subiiciamus, videamusque quot formas ac pedes cum breves ac longae binae sint, possint edere.
16 Primo igitur video duas breves et duas longas esse ponendas, quod a brevibus rectius exordium sit.
17 Hic autem pes habet duplicem divisionem: aut enim in duo et quatuor, aut in quatuor et duo dividitur tempora; ut aut duae breves priorem partem teneant, et posteriorem duae longae; aut ut priorem duae breves et longa, posteriorem autem longa quae reliqua est.
18 Fit alius pes, cum duae istae breves quas in capite posueramus, ita ut ordo ipse postulat, in medio fuerint collocatae, et est huius pedis divisio in tria et tria tempora: nam priorem partem occupant longa et brevis, posteriorem brevis et longa.
19 Cum autem ponuntur in ultimo, nam hoc sequitur, faciunt pedem geminae divisionis, cuius aut prior pars habeat duo tempora in una longa, posterior quatuor in longa et duabus brevibus; aut prior quatuor in duabus longis, posterior in duabus brevibus duo.
20 Horum autem trium pedum partes, quod ad primum et tertium attinet, complicatorum numerorum ratione sibi comparantur; medius aequales eas habet.
21 Iam deinceps istae duae breves quae coniunctae ponebantur, disiunctae ponendae sunt: quarum minima disiunctio est, a qua etiam incipiendum, ut unam syllabam longam inter se habeant; maxima, ut duas.
22 Sed cum una est inter eas, duobus modis fit, et duo pedes gignuntur.
23 Prior autem est horum modorum, ut in capite brevis sit, deinde longa; inde brevis, et longa quae reliqua est.
24 Alter modus est, ut in secundo et in ultimo sint breves, in primo et tertio loco longae: ita erit longa et brevis, et longa et brevis.
25 Maxima vero illa disiunctio est, cum duae longae in medio sunt, brevium autem una in primo, altera in extremo loco.
26 Et dividuntur ii tres pedes, in quibus breves disiunctae ponuntur, in tria et tria tempora, id est primus horum in brevem et longam, et brevem ac longam: secundus in longam ac brevem, et longam ac brevem: tertius in brevem ac longam, et longam ac brevem.
27 Ita fiunt sex pedes duabus brevibus et duabus longis syllabis varie inter se, quoad possunt, locatis.
28 Restat ut de quatuor brevibus detrahantur tres, et pro his tres longae constituantur: erit una brevis; et quia una brevis in capite, quam tres longae consequentur, facit alium pedem, secundo loco posita secundum, tertium tertio, quartum quarto.
29 Quorum quatuor, duo primi in tria et quatuor tempora dividuntur, duo autem posteriores in quatuor et tria, et omnes sesquatorum ratione numerorum partes sibi collatas habent: nam prior pars primi est brevis et longa, tenens tria tempora; posterior duae longae in quatuor temporibus.
30 Secundi prior pars est longa et brevis, ergo tria tempora; posterior duae longae, quatuor tempora.
31 Tertius priorem partem habet in duabus longis, quatuor temporibus; posteriorem eius partem brevis et longa obtinet, id est tria tempora.
32 Quarti priorem partem similiter faciunt duae longae, quatuor temporum; et posteriorem longa et brevis, tribus temporibus.
33 Reliquus pes est quatuor syllabarum, ubi omnes auferuntur breves, ut quatuor longis pes constet.
34 Hic in duas et duas longas secundum aequales numeros, id est in quatuor et quatuor videlicet dividitur tempora.
35 Habes quod per meipsum explicari voluisti: perge iam rogando persequi caetera.
Augustinus HOME

bmv384.46 bnf7231.137

Augustinus, De musica, 2, V. - Pedes trisyllabi. <<<     >>> VII. - Versus certo pedum, ut pes syllabarum numero constat.
monumenta.ch > Augustinus > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik