monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De musica, 2, IV. - Pedes dissyllabi. <<<     >>> VI. - Pedes tetrasyllabi.

Augustinus, De musica, 2, CAPUT V. - Pedes trisyllabi.

1 M. Age nunc ergo prius, ut ordo ipse postulat, ternarum syllabarum pedes quot esse possint, videamus, sicut binarum quatuor esse comperimus.
2 D. Ita fiat.
3 M. Meministi ab una brevi syllaba, id est unius temporis istam nos inchoasse rationem, et cur ita oporteret satis intellexisse.
4 D. Memini ab illa lege numerandi, qua ab uno incipimus, quod principium numerorum est, placuisse nobis non oportere discedere.
5 M. Cum igitur in pedibus binarum syllabarum ille sit primus qui duabus brevibus constat (cogebat enim ratio uni tempori prius unum tempus iungi quam duo); quem tandem arbitraris in pedibus ternarum syllabarum primum esse debere? D. Quem, nisi eum qui a tribus brevibus confit? M. Et iste quot temporum est? D. Trium scilicet.
6 M. Quomodo ergo huius partes sibi conferuntur? Nam omnem pedem propter illam numerorum collationem duas habere partes, quae sibimet aliqua ratione conferantur, necesse est, idque superius egisse nos memini: sed numquid possumus hunc trium brevium syllabarum pedem in duas aequales partes dividere? D. Nullo modo.
7 M. Quomodo ergo dividitur? D. Nihil aliud video, nisi ut prima pars habeat unam syllabam, secunda duas; aut prima duas, secunda unam.
8 M. Dic etiam hoc de qua regula numerorum sit? D. De complicatorum genere esse cognosco.
9 M. Age, nunc illud attende, tres syllabae in quibus est una longa, caeterae breves, quoties variari possint, id est quot pedes facere; et responde, si inveneris.
10 D. Unum pedem video esse, qui longa et duabus brevibus constet; aliud non intelligo.
11 M. Idemne solus tibi videtur habere unam in tribus longam, qui eam primo habet loco? D. Nullo pacto istud putaverim, cum possint duae breves priores esse, longa ultima.
12 M. Considera utrum sit aliquid tertium.
13 D. Est plane: nam haec longa etiam in medio duarum brevium collocari potest.
14 M. Vide etiamne sit aliquid quartum.
15 D. Omnino non potest.
16 M. Potesne iam respondere, tres syllabae habentes in se unam longam et duas breves, quoties variari possint, id est quot pedes facere? D. Possum sane: nam ter sunt variatae, et tres fecerunt pedes.
17 M. Quid? isti tres pedes quomodo sint ordinandi iamne ipse colligis, an ad hoc etiam minutatim es perducendus? D. Displicet enim tibi ordo ille quo ipsam varietatem comperi? nam primo adverti unam longam et duas breves, deinde duas breves et unam longam, postremo brevem et longam et brevem.
18 M. Itane vero tibi non displiceat qui sic ordinat, ut a primo ad tertium veniat, a tertio ad secundum; ac non potius a primo ad secundum, et deinde ad tertium? D. Displicet prorsus: sed quid hic tandem tale advertisti, rogo? M. Cum ideo in hac tripartita differentia illum pedem primum posueris, qui primo loco habet longam, quia sensisti unitatem ipsam longae syllabae principatum tenere (siquidem ipsa ibi una est), et propterea eam debere ordinem gignere, ut ille sit primus pes ubi prima ipsa est: simul etiam videre debuisti eum esse secundum ubi ipsa secunda est, eum tertium ubi eadem tertia est.
19 An adhuc in illa sententia manendum putas? D. Imo eam sine dubitatione condemno: hunc enim esse meliorem ordinem, vel potius hunc esse ordinem, quis non assentiatur? M. Nunc ergo dic qua numerorum regula isti quoque dividantur pedes, eorumque sibi partes conferantur.
20 D. Primum et postremum aequali regula dividi video, quia et ille in longam et duas breves et iste in duas breves et longam dividi potest, ut singulae partes habeant bina tempora, et ob hoc sint aequales.
21 In secundo autem quoniam mediam habet longam syllabam, sive priori sive posteriori parti tribuatur, aut in tria et unum, aut in unum et tria tempora dividitur: ac per hoc in eius divisione complicatorum numerorum ratio valet.
22 M. Volo mihi iam dicas per te ipse si potes, post istos qui a nobis tractati sunt, quos pedes ordinandos putes.
23 Tractati enim sunt primo binarum syllabarum quatuor, quorum ordo ductus est a numerorum ordine, ut a brevibus syllabis ordiremur.
24 Deinde iam productiores ternarum syllabarum pedes tractandos suscepimus, et quod facile erat ex superiore ratione, a tribus brevibus orsi sumus.
25 Quid deinde sequebatur, nisi ut una longa cum duabus brevibus quot formas ederet videremus? Visum est; et tres pedes post illum primum, ita ut oportebat, ordinati sunt.
26 Qui deinceps consequantur nonne per reipsum videre iam debes, ne omnia minutissimis interrogatiunculis eruamus? D. Recte dicis: nam quis non videat eos iam sequi, in quibus una brevis sit, caeterae longae: cui brevi, quia una est, cum superiore ratione principatus tribuatur, primus erit profecto in his ubi prima est, secundus ubi secunda, tertius ubi tertia, quae etiam ultima est.
27 M. Cernis, ut opinor, quibus etiam rationibus dividantur, ut sibi eorum partes conferri queant.
28 D. Cerno prorsus: nam ille qui ex una brevi et duabus longis constat, dividi non potest, nisi ita ut prior pars habeat tria tempora, quae continet brevem et longam; posterior duo, quae uni longae insunt.
29 Hic autem tertius in eo quidem priori par est, quod unam patitur divisionem; in eo autem dissimilis, quod cum ille in tria et duo, iste in duo et tria tempora secatur.
30 Nam longa syllaba, quae primam tenet partem, duobus temporibus tenditur: restat longa et brevis, quod est trium temporum spatium.
31 At vero medius qui habet brevem syllabam mediam, geminam potest partitionem pati, quia eadem brevis et priori et posteriori parti tribui potest: idcirco aut in duo et tria, aut in tria et duo dividitur tempora: quamobrem sesquatorum numerorum ratio tres istos possidet pedes.
32 M. Omnesne iam trium syllabarum pedes consideravimus, an aliquid restat? D. Unum reliquum video, qui ex tribus longis constat.
33 M. Tracta ergo etiam huius divisionem.
34 D. Una syllaba et duae, aut duae atque una huius divisio est; tempora scilicet duo et quatuor, aut quatuor et duo: quare complicatorum numerorum ratione istius pedis sibi partes conferuntur.
Augustinus HOME

bmv384.43 bnf7231.137

Augustinus, De musica, 2, IV. - Pedes dissyllabi. <<<     >>> VI. - Pedes tetrasyllabi.
monumenta.ch > Augustinus > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik