Augustinus, De musica, 2, CAPUT IV. - Pedes dissyllabi.
1 | M. Age, nunc collationes ipsas videamus: nam una brevis syllaba ad unam brevem syllabam quaero quam rationem tibi habere videatur, vel hi motus inter se quid vocentur. |
2 | Meministi enim, nisi fallor, in superiore sermone nos omnibus motibus, qui inter se aliqua numerositate conveniunt, imposuisse vocabula. |
3 | D. Aequales eos memini nominatos: tantumdem enim ad sese habent temporis. |
4 | M. Sed istam collationem syllabarum qua sibi iam conferuntur ut habeant ad se aliquos numeros, num censes sine vocabulo esse relinquendam? D. Non puto. |
5 | M. Atqui scias, veteres pedem nuncupasse talem collationem sonorum. |
6 | Sed quousque pedem progredi ratio sinat, diligenter advertendum est. |
7 | Quamobrem iam dic etiam, brevis et longa syllaba qua sibi ratione conferuntur? D. Opinor, ex illo genere numerorum, quos complicatos vocavimus, istam collationem manare: siquidem in ea simplum ad duplum collatum esse video, id est unum tempus brevis syllabae ad duo tempora longae syllabae. |
8 | M. Quid si ita ordinentur, ut prius longa, deinde brevis syllaba pronuntietur? num quia ordo mutatus est, ideo complicatorum numerorum ratio non manet? Nam ut in illo pede simplum ad duplum, ita in isto duplum ad simplum invenitur. |
9 | D. Ita est. |
10 | M. Quid? in pede duarum longarum, nonne duo tempora duobus temporibus conferuntur? D. Manifestum est. |
11 | M. Ex qua ergo ratione ducitur ista collatio? D. Ex eorum scilicet qui aequales appellati sunt. |
12 | M. Age, nunc dic mihi, ex quo a duabus brevibus orsi ad duas syllabas longas pervenimus, quot pedum collationes tractaverimus. |
13 | D. Quatuor: nam primo de duabus brevibus dictum est, secundo de brevi et longa, tertio de longa et brevi, quarto de duabus longis. |
14 | M. Num possunt esse plures quam quatuor, cum duae syllabae sibimet conferuntur? D. Nullo modo: nam cum syllabae hunc modum acceperint, ut brevis unum tempus, longa duo habeat, cumque syllaba omnis aut brevis aut longa sit; quo pacto sibi possunt duae syllabae comparari atque copulari ut pedem faciant, nisi aut brevis et brevis sit, aut brevis et longa, aut longa et brevis, aut longa et longa? M. Dic etiam quot habeat tempora binarum syllabarum minimus pes, quot item maximus. |
15 | D. Duo ille, iste quatuor. |
16 | M. Videsne ut progressio nisi usque ad quaternarium numerum fieri non potuerit, sive in pedibus, sive in temporibus? D. Video plane, et recordor rationem progressionis in numeris, atque illam vim hic etiam inesse sentio cum magna animi voluptate. |
17 | M. Nonne ergo censes, cum pedes syllabis constent, id est distinctis et quasi articulatis motibus qui sunt in sonis, syllabae autem tendantur temporibus, oportere fieri etiam usque ad quatuor syllabas progressionem pedis, sicut iam factam usque ad quaternarium numerum, et ipsorum pedum et temporum cernis? D. Ita plane ut dicis sentio, et hoc videri perfectae rationi cognosco, et debitum flagito. |