Augustinus, De musica, 2, CAPUT II. - De versu iudicat grammaticus ex auctoritate, musicus ex ratione et sensu.
1 | Quamobrem nos, cum rationes musicae persequendas susceperimus, etiam si nescis quae syllaba corripienda, quae producenda sit; possumus tamen non impediri hac ignorantia tua, satisque habere, quod te animadvertisse dixisti alias syllabas correptiores, alias productiores. |
2 | Quare illud nunc quaero, utrum sonus versuum aliquando te aliqua per aures voluptate commoverit. |
3 | D. Prorsus saepissime, ita ut nunquam fere sine delectatione versum audierim. |
4 | M. Si quis ergo in versu, quo audito delectaris, eo loco quo ratio eiusdem versus non postulat, vel producat syllabas, vel corripiat, num eodem modo delectari potes? D. Imo audire hoc sine offensione non possum. |
5 | M. Nullo modo igitur dubium est, quin te in sono quo te delectari dicis, dimensio quaedam numerorum delectet, qua perturbata delectatio illa exhiberi auribus non potest. |
6 | D. Manifestum est. |
7 | M. Dic mihi deinceps quod ad sonum versus attinet, quid intersit, utrum dicam, Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris: an qui primis ab oris. |
8 | D. Mihi vero utrumque, quantum ad illam dimensionem pertinet, idem sonat. |
9 | M. At hoc mea pronuntiatione factum est, cum eo scilicet vitio quod barbarismum grammatici vocant: nam primus, longa est et brevis syllaba; primis autem, ambae producendae sunt: sed ego ultimam earum corripui; ita nihil fraudis passae sunt aures tuae. |
10 | Quamobrem illud etiam atque etiam tentandum est, utrum me pronuntiante sentias, quid sit in syllabis diu et non diu, ut nostra disputatio, me interrogante ac te respondente, sicut instituimus, possit procedere. |
11 | Itaque iam eumdem versum in quo barbarismum feceram, repetam, et illam syllabam quam, ne tuae aures offenderentur, corripui, producam, ut grammatici iubent: tu mihi renuntiato, utrum illa versus dimensio sensum tuum eadem afficiat voluptate: sic enim pronuntiem, Arma virumque cano, Troiae qui primis ab oris. |
12 | D. Nunc vero negare non possum, nescio qua soni deformitate me offensum. |
13 | M. Non iniuria: quanquam enim barbarismus factus non sit, id tamen vitium factum est, quod et grammatica reprehendat et musica: grammatica, quia id verbum, cuius novissima syllaba producenda est, eo loco positum est ubi corripienda poni debuit; musica vero tantummodo quia producta quaelibet vox est eo loco, quo corripi oportebat, et tempus debitum quod numerosa dimensio postulabat, redditum non est. |
14 | Quocirca si iam satis discernis quid sensus, quid auctoritas postulet, sequitur ut videamus, ille ipse sensus cur alias delectetur in sonis vel productis vel correptis, alias offendatur: id est enim quod ad diu, et non diu pertinet. |
15 | Quam partem nos explicandam suscepisse credo quod memineris. |
16 | D. Ego vero et illud discrevi, et hoc memini, et ea quae sequuntur intentissime exspecto. |