Augustinus, De musica, 2, CAPUT PRIMUM. - Syllabarum spatia aliunde grammaticus, aliunde musicus attendit.
1 | M. Attende igitur diligenter, et nunc demum accipe quasi alterum nostrae disputationis exordium. |
2 | Ac primum responde, utrum bene didiceris eam quam grammatici docent, syllabarum brevium longarumque distantiam; an vero sive ista noris sive ignores, malis ut ita quaeramus, quasi omnino rudes harum rerum simus, ut ad omnia nos ratio potius perducat, quam inveterata consuetudo, aut praeiudicata cogat auctoritas. |
3 | D. Ita plane malle me, non modo ipsa ratio, sed istarum etiam syllabarum imperitia (quid enim fateri dubitem?) impellit. |
4 | M. Age iam, saltem illud eloquere, utrum tu ipse per te nunquam animadverteris in locutione nostra alias syllabas raptim et minime diu, alias autem productius et diutius enuntiari. |
5 | D. Negare non possum non me ad ista etiam surdum fuisse. |
6 | M. Atqui scias velim totam illam scientiam, quae grammatica graece, latine autem litteratura nominatur, historiae custodiam profiteri, vel solam, ut subtilior docet ratio; vel maxime, ut etiam pinguia corda concedunt. |
7 | Itaque verbi gratia cum dixeris, cano, vel in versu forte posueris, ita ut vel tu pronuntians producas huius verbi syllabam primam, vel in versu eo loco ponas, ubi esse productam oportebat; reprehendet grammaticus, custos ille videlicet historiae, nihil aliud asserens cur hunc corripi oporteat, nisi quod hi qui ante nos fuerunt, et quorum libri exstant tractanturque a grammaticis, ea correpta, non producta usi fuerint. |
8 | Quare hic quidquid valet, auctoritas valet. |
9 | At vero musicae ratio, ad quam dimensio ipsa vocum rationabilis et numerositas pertinet, non curat nisi ut corripiatur vel producatur syllaba, quae illo vel illo loco est secundum rationem mensurarum suarum. |
10 | Nam si eo loco ubi duas longas syllabas poni decet, hoc verbum posueris, et primam quae brevis est, pronuntiatione longam feceris, nihil musica omnino succenset: tempora enim vocum ea pervenere ad aures, quae illi numero debita fuerunt. |
11 | Grammaticus autem iubet emendari, et illud te verbum ponere cuius prima syllaba producenda sit, secundum maiorum, ut dictum est, auctoritatem, quorum scripta custodit. |