Augustinus, De musica, 1, CAPUT VI. - Cantores theatricos nescire musicam.
1 | M. Nondum est satis quod factum est, nec ad eius explicationem transire nos sinam, nisi quemadmodum constitit inter nos posse histriones sine ista scientia satisfacere voluptati aurium popularium; ita etiam nullo modo esse posse histriones musicae studiosos peritosque constiterit. |
2 | D. Mirum si hoc effeceris. |
3 | M. Facile id quidem, sed attentiore te mihi opus est. |
4 | D. Nunquam equidem, quod sciam, remissior in audiendo fui, ab usque sermo iste sumpsit exordium: sed nunc me, fateor, multo erectiorem reddidisti. |
5 | M. Gratum habeo, quanquam tibi te commodes magis. |
6 | Itaque responde, si placet, utrum tibi videatur scire quid sit aureus solidus, qui eum aequo pretio vendere cupiens, decem nummos eum valere putaverit? D. Cui hoc videatur? M. Nunc age, dic mihi, quid charius habendum sit; quod nostra intelligentia continetur, an quod nobis fortuito imperitorum iudicio tribuitur. |
7 | D. Nulli dubium est, longe illud primum praestare caeteris omnibus, quae ne nostra quidem putanda sunt. |
8 | M. Num ergo negas omnem scientiam intelligentia contineri? D. Quis negat? M. Et musica igitur ibi est. |
9 | D. Video ex eius definitione id esse consequens. |
10 | M. Quid? plausus populi et omnia illa theatrica praemia, nonne tibi ex eo genere videntur, quod in potestate fortunae et imperitorum iudicio positum est? D. Nihil magis arbitror esse fortuitum obnoxiumque casibus et plebeiae dominationi nutibusque subiectum, quam illa sunt omnia. |
11 | M. Hoccine igitur pretio cantus suos venderent histriones, si musicam scirent? D. Non parum quidem hac conclusione commoveor, sed nonnihil habeo quod contradicam. |
12 | Nam ille venditor solidi cum isto comparandus non videtur: non enim accepto plausu aut qualibet sibi largita pecunia scientiam, si quam forte habet qua populum delectavit, amittit; sed onustior nummo, et laude hominum laetior, cum eadem disciplina incolumi atque integra domum discedit: stultus autem esset, si commoda illa contemneret, quae non adeptus multo esset ignobilior atque pauperior; adeptus autem nihilo esset indoctior. |
13 | M. Vide ergo utrum vel isto conficiamus quod volumus. |
14 | Nam credo videri tibi multo esse praestantius, id propter quod aliquid facimus, quam idipsum quod facimus. |
15 | D. Manifestum est. |
16 | M. Qui ergo cantat vel cantare discit, non ob aliud nisi ut laudetur a populo, vel omnino abs quovis homine, nonne iudicat meliorem laudem illam esse quam cantum? D. Negare non possum. |
17 | M. Quid? ille qui male de aliqua re iudicat, videtur tibi eam scire? D. Nullo modo, nisi forte quoquo modo corruptus. |
18 | M. Ergo qui vere putat melius esse aliquid quod deterius est, nullo dubitante scientia eius caret. |
19 | D. Ita est. |
20 | M. Quando igitur mihi vel persuaseris vel ostenderis quemlibet histrionum non ideo illam, si quam habet facultatem, vel assecutum esse vel exhibere ut populo placeat propter quaestum aut famam; concedam posse quemquam et musicae habere scientiam, et esse histrionem. |
21 | Si autem perprobabile est, neminem esse histrionum qui non sibi professionis finem in pecunia seu gloria constituat ac proponat, fateare necesse est aut musicam nescire histriones, aut magis expetendam esse ab aliis laudem, vel quaeque alia fortuita commoda, quam a nobismetipsis intelligentiam. |
22 | D. Video me, qui superiora concesserim, etiam istis cedere debere. |
23 | Non enim mihi ullo modo videri potest de scena inveniri posse talem virum, qui artem suam propter seipsam, non propter extra posita commoda diligat; cum de gymnasio vix talis inveniatur: quanquam si quis existit, vel exstiterit, non eo contemnendi musici, sed honorandi aliquando histriones possint videri. |
24 | Quamobrem explica iam, si placet, tantam istam, quae iam vilis mihi videri non potest, disciplinam. |