monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De musica, 1, IV. - Scientia cur in musicae definitione ponitur. <<<     >>> VI. - Cantores theatricos nescire musicam.

Augustinus, De musica, 1, CAPUT V. - Sensus musices an insit a natura.

1 M. Illud restat, ut opinor, ut inveniamus, si possumus, has ipsas artes quae nobis per manus placent ut illius usus potentes essent, non continuo scientiam, sed sensum ac memoriam secutas: ne forte mihi dicas fieri quidem posse, ut scientia sine usu sit, et maior plerumque quam est in eis qui usu excellunt; sed tamen etiam illos ad usum tantum non potuisse sine ulla scientia pervenire.
2 D. Aggredere: nam ita deberi manifestum est.
3 M. Nunquamne huiusmodi histriones audisti studiosius? D. Plus fortasse quam vellem.
4 M. Unde fieri putas, ut imperita multitudo explodat saepe tibicinem nugatorios sonos efferentem; rursumque plaudat bene canenti, et prorsus quanto suavius canitur, tanto amplius et studiosius moveatur? Numquidnam id a vulgo per artem musicam fieri credendum est? D. Non. M. Quid igitur? D. Natura id fieri puto, quae omnibus dedit sensum audiendi, quo ista iudicantur.
5 M. Recte putas.
6 Sed iam etiam illud vide, utrum et tibicen ipse hoc sensu praeditus sit.
7 Quod si ita est, potest eius sequens iudicium movere digitos cum tibias inflaverit, et quod satis commode pro arbitrio sonuerit, id notare ac mandare memoriae, atque id repetendo consuefacere digitos eo ferri sine ulla trepidatione et errore, sive ab alio accipiat id quod cantet, sive ipse inveniat, illa de qua dictum est ducente atque approbante natura.
8 Itaque cum sensum memoria, et articuli memoriam sequuntur, usu iam edomiti atque praeparati; canit cum vult tanto melius atque iucundius, quanto illis omnibus praestat quae superius ratio docuit cum bestiis nos habere communia, appetitum scilicet imitandi, sensum atque memoriam.
9 Numquid habes adversum ista quod dicas? D. Ego vero nihil habeo.
10 Iam audire cupio cuiusmodi sit illa disciplina, quam profecto a cognitione vilissimorum animorum video subtilissime vindicatam.
Augustinus HOME

bmv384.21 bnf7231.130 bnf12958.57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik